Tempus autem vestrum semper est parátum: non potest mundus odísse vos: me autem odit: quia ego testimónium perhíbeo de illo, quod ópera ejus mala sunt...
Nostra tibi, Dómine, quǽsumus, sint accepta jejúnia: quæ nos et expiándo grátia tua dignos effíciant; et ad remédia perdúcant ætérna. Per Dóminum.
Today is Tuesday in Passion Week and the Mass is Exspecta Dominum viriliter ager. At Le Barroux, the messe d'obsèques of Madame Cioccari Doron was sung, beginning with the Subvenite. I will presume that she was a benefactress of the Abbey.
Then followed the Mass Requiem aeternam. Requiescat in Domini pace. And the recording of the funeral rites concluded with the In Paradisum.
M le Curé is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today.
✠ ✠ ✠
Lustris sex qui jam peráctis,
Tempus implens córporis,
Se volénte natus ad hoc,
Passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur
Immolándus stípite.
Hic acétum, fel, arúndo,
Sputa, clavi, láncea:
Mite corpus perforátur,
Sanguis, unda prófluit:
Terra, pontus, astra, mundus,
Quo lavántur flúmine!
Crux fidélis, inter omnes
Arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert
Fronde, flore, gérmine:
Dulce lignum, dulces clavos,
Dulce pondus sústinet.
Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa víscera,
Et rigor lentéscat ille,
Quem dedit natívitas:
Ut supérni membra Regis
Miti tendas stípite.
Sola digna tu fuísti
Ferre sæcli prétium,
Atque portum præparáre
Nauta mundo náufrago,
Quem sacer cruor perúnxit,
Fusus Agni córpore.
Glória et honor Deo
Usquequáque altíssimo:
Una Patri, Filióque,
Inclyto Paráclito:
Cui laus est et potéstas
Per ætérna sǽcula.
Amen.
Statio ad Sanctum Cyriacum
Introitus. Ps. 26, 14. Exspécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. Ps. ibid., 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timebo? Exspécta Dóminum.
Kyrie.
Oratio. Nostra tibi, Dómine, quǽsumus, sint accepta jejúnia: quæ nos et expiándo grátia tua dignos effíciant; et ad remédia perdúcant ætérna. Per Dóminum.
Léctio Daniélis Prophétæ.
Dan. 14, 27 et 28-42.
In diébus illis: Congregáti sunt Babylónii ad regem, et dixérunt ei: Trade nobis Daniélem, qui Bel destrúxit et draconem interfecit, alioquin interficiémus te et domum tuam. Vidit ergo rex, quod irrúerent in eum veheménter: et necessitáte compúlsus trádidit eis Daniélem. Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex. Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora cotídie et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem. Erat autem Hábacuc prophéta in Judǽa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo: et ibat in campum, ut ferret messóribus. Dixítque Angelus Dómini ad Hábacuc: Fer prándium, quod habes, in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum. Et dixit Hábacuc: Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio. Et apprehéndit eum Angelus Dómini in vértice ejus, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui. Et clamávit Hábacuc, dicens: Dániel, serve Dei, tolle prándium, quod misit tibi Deus. Et ait Dániel: Recordátus es mei, Deus, et non dereliquísti diligéntes te. Surgénsque Daniel comédit. Porro Angelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo. Venit ergo rex die séptimo, ut lugéret Daniélem: et venit ad lacum et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum. Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es, Dómine, Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum. Porro illos, qui perditiónis ejus causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo. Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum.
Graduale. Ps. 42, 1 et 3. Discérne causam meam, Dómine: ab homine iníquo et dolóso éripe me. ℣. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 7, 1-13.
In illo témpore: Ambulábat Jesus in Galilǽam, non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere. Erat autem in próximo dies festus Judæórum, Scenopégia. Dixérunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judǽam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis. Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credébant in eum. Dixit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advénit: tempus autem vestrum semper est parátum. Non potest mundus odísse vos: me autem odit: quia ego testimónium perhíbeo de illo, quod ópera ejus mala sunt. Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascénde ad diem festum istum: quia meum tempus nondum implétum est. Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilǽa. Ut autem ascendérunt fratres ejus, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto. Judǽi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant: Ubi est ille? Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant: Quia bonus est. Alii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. Nemo tamen palam loquebátur de illo, propter metum Judæórum.
Offertorium. Ps. 9, 11-12 et 13. Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quæréntes te: psállite Dómino, qui habitat in Sion: quóniam non est oblítus oratiónes páuperum.
Secreta. Hóstias tibi, Dómine, deférimus immolándas: quæ temporálem consolatiónem signíficent; ut promíssa non desperémus ætérna. Per Dóminum.
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 24, 22. Rédime me, Deus Israël, ex ómnibus angústiis meis.
Communio. Ps. 24, 22. Rédime me, Deus Israël, ex ómnibus angústiis meis.
Postcommunio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ divína sunt, jugiter exsequéntes, donis mereámur cœléstibus propinquáre. Per Dóminum.
Oratio super populum. Da nobis, quǽsumus, Dómine: perseverántem in tua voluntáte famulátum; ut in diébus nostris, et mérito et número, pópulus tibi sérviens augeátur. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment