Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dominus autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace...
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut dígnitas condiciónis humánæ, per immoderántiam sauciáta, medicinális parsimóniæ stúdio reformétur. Per Dóminum.
Today is Thursday in Passion Week, and the Mass is Omnia quae fecisti nobis Domine. Pater Thomas is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today, as is usual on Thursdays. I couldn't make out what he said (before he began his sermon proper) about 'blessing? (for the last time this Lent) in the sacristy after Mass'-- what or who, eh.
From Dr DiPippo's post at New Liturgical Movement earlier:
Today’s Divine Office contains an unusual feature: the antiphons of the Benedictus and Magnificat are not taken from the Gospel of the Mass (Luke 7, 36-50), as they are on nearly every other day of Lent. Instead, the former is taken from the Passion of St Matthew (26, 18), “The master saith, ‘My time is near at hand, with thee I keep the Pasch with my disciples.’ ”, and the latter from the Passion of St Luke (22, 15), “With desire I have desired to eat this Pasch with you, before I suffer.”...
The only two other days on which this happens are the Saturdays after Ash Wednesday and Passion Sunday, both of which were originally aliturgical days in the Roman Rite, on which no Mass was celebrated. This was also originally the custom on the Thursdays of Lent, which was changed by Pope St Gregory II (715-31), for reasons I have explained elsewhere. This is why in the Missal of St Pius V, the Masses of these Thursdays have no proper chant parts, borrowing their introits, graduals, offertories and communions from other Masses; the respect for the tradition codified by St Gregory the Great was such that it was deemed better not to add new pieces to the established repertoire. The two formerly aliturgical Saturdays, on the other hand, simply repeat the Gregorian propers from the previous day, indicating that their Masses were added by a different Pope.
The Mass of Passion Thursday, however, does have its own proper gradual, while the introit, offertory and communion all come from the same Mass, that of the 20th Sunday after Pentecost. This anomaly, coupled with the anomalous choice of antiphons noted above, suggests that the Mass of Passion Thursday was also added by a different Pope than Gregory II.
The connexion with the 'anti-iconoclast' business is very interesting but one must go to NLM to read it.
Introitus. Dan. 3, 31. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti: quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. Omnia.
Kyrie.
Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut dígnitas condiciónis humánæ, per immoderántiam sauciáta, medicinális parsimóniæ stúdio reformétur. Per Dóminum.
Léctio Daniélis Prophétæ.
Dan. 3, 25 et 34-45.
In diébus illis: Orávit Azarías Dóminum, dicens: Dómine, Deus noster: ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum: neque áuferas misericórdiam tuam a nobis propter Abraham diléctum tuum, et Isaac servum tuum, et Israël sanctum tuum: quibus locútus es, póllicens, quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cœli et sicut arénam, quæ est in lítore maris: quia, Dómine, imminúti sumus plusquam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra. Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te, ut póssimus inveníre misericórdiam tuam: sed in ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur. Sicut in holocáusto aríetum et taurórum, et sicut in mílibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quóniam non est confúsio confidéntibus in te. Et nunc séquimur te in toto corde, et timémus te, et quǽrimus fáciem tuam. Ne confúndas nos: sed fac nobíscum juxta mansuetúdinem tuam et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo, Dómine: et confundántur omnes, qui osténdunt servis tuis mala, confundántur in omni poténtia tua: et robur eórum conterátur: et sciant, quia tu es Dóminus, Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum, Dómine, Deus noster.
Graduale. Ps. 95, 8-9. Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus. ℣. Ps. 28, 9. Revelávit Dóminus condénsa: et in templo ejus omnes dicent glóriam.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 7, 36-50.
In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis coepit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Prophéta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fæneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíierem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Offertorium. Ps. 136, 1. Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.
Secreta. Dómine, Deus noster, qui in his pótius creatúris, quas ad fragilitátis nostræ subsídium condidísti, tuo quoque nómini múnera jussísti dicánda constítui: tríbue, quǽsumus; ut et vitæ nobis præséntis auxílium et æternitátis effíciant sacraméntum. Per Dóminum.
Præfatio de Sancta Cruce.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 118, 49-50. Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.
Postcommunio. Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli, fiat nobis remédium sempitérnum. Per Dóminum.
Oratio super populum. Esto, quǽsumus, Dómine, propítius plebi tuæ: ut, quæ tibi non placent, respuéntes; tuórum pótius repleántur delectatiónibus mandatórum. Per Dóminum.
Statio ad Sanctum Apollinarem

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio. Ps. 118, 49-50. Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.
Postcommunio. Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli, fiat nobis remédium sempitérnum. Per Dóminum.
Oratio super populum. Esto, quǽsumus, Dómine, propítius plebi tuæ: ut, quæ tibi non placent, respuéntes; tuórum pótius repleántur delectatiónibus mandatórum. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment