Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem...

Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.

Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Deus, qui inter regáles delicias et mundi illécebras sanctum Casimírum virtúte constantiæ roborásti: quǽsumus; ut ejus intercessióne fidéles tui terréna despíciant, et ad cœléstia semper aspírent. Per Dóminum.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Lúcium Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.






T
oday is Tuesday in Quinquagesima, March 4, and the final day before the ieiunium sacratissimae Quadragesimae begins. It is the feast of the Confessor Saint Casimir in the Kalendarium Romanum and the feast of the Martyr Pope Saint Lucius, and also, in some places, the feast of the Most Holy Face of Our Lord Jesus Christ, its beauty marred by abuse and sufferings pro nobis. At Le Barroux, the Mass of the Holy Guardian Angels was sung, Benedicite Dominum omnes Angeli eius, with the commemoration of the Holy Pope and Martyr. 

And I've put the votive Mass from the Missale Romanum here instead of the Mass of the feast, which is what is sung at Le Barroux, tsk (I had a glimmer of doubt that I ought to have attended to), but I will probably not fix this beyond adding the link to the actual Mass texts. The Introit and Tract are identical, in any case.

At Saint-Eugène, the Mass of Reposition will be sung to conclude the great supplication of the Forty Hours. The page at Liturgia is here, and the libellus for the Holy Mass Cibavit eos ex adipe frumenti is here. The greatest difference (apart from today's Benediction of the Most Blessed Sacrament and the absence of a procession -- there is indeed a procession made once the Most Blessed Sacrament is returned from the throne above the tabernacle into the celebrant's humeral-veiled hands) between Sunday's Exposition and today's Reposition is that André Campra's Mass Ad maiorem Dei gloriam was sung then and Henry du Mont's Messe royale is sung today. I may or may not add additional parts et cetera from the libellus


✠   ✠   ✠


Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 5, 11-14.
In diébus illis: Audívi vocem Angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum mília mílium, dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem. Et omnem creatúram, quæ in cœlo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno: benedíctio, et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum. Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas:
et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.

Graduale. Ps. 148,1-2. Laudáte Dóminum de cœlis: laudáte eum in excélsis. ℣. Laudáte eum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.

Tractus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus. ℣. Ibid., 21-22. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. ℣. Benedicite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. l, 47-51.
In illo témpore: Vidit Jesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est. Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Jesus et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te. Respóndit ei Nathánaël et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israël. Respóndit Jesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: majus his vidébis. Et dicit ei: Amen, amen, dico vobis, vidébitis cœlum apértum, et Angelos Dei ascendéntes, et descendéntes supra Fílium hóminis.

Offertorium. Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua: et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspectu Dei.

Secreta. Hóstias tibi. Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut easdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédat. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Angeli, Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potestátes, Virtútes cœlórum, Chérubim atque Séraphim, Dóminum benedícite in ætérnum.

Postcommunio. Repléti, Dómine, benedictióne cœlésti, suppliciter implorámus: ut, quod fragili celebrámus offício, sanctórum Angelórum atque Archangelórum nobis prodésse sentiámus auxílio. Per Dóminum.


✠   ✠   ✠



The Mass of the Confessor Saint Casimir, Os iusti meditabitur sapientiam, with the commemoration of the Holy Martyr and Pope.

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui inter regáles delicias et mundi illécebras sanctum Casimírum virtúte constantiæ roborásti: quǽsumus; ut ejus intercessióne fidéles tui terréna despíciant, et ad cœléstia semper aspírent. Per Dóminum.

Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Lúcium Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divitiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et transiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret pater famílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuorum commemoratione Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.



✠   ✠   ✠


Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum. 

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.








Laus Deo Virginique Matri







Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Festo Sanctissimae Faciei Domini Nostri Iesu Christi

Comments