Infirmitátem nostram respice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actionis gravat, beáti Ignátii Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos prótegat. Per Dóminum.
Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de his quæ vidéntur, desiderans, ut Jesum Christum invéniam. Ignis, crux, béstiæ, confractio ossium, membrórum divísio, et totius corporis contritio, et tota torménta diaboli in me veniant; tantum ut Christo fruar. Cumque jam damnatus esset ad bestias, et ardore patiéndi rugiéntes audíret leones, ait: Fruméntum Christi sum; déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar. Passus est anno undecimo Trajani. Relíquiæ corporis ejus Antiochíæ jacent extra portam Daphníticam, in cœmeterio.
6th lesson at Matins
Today is Saturday in the 3rd week post Epiphaniam, the Kalends of February; it is the feast of Saint Ignatius of Antioch. The Mass is Mihi autem absit gloriari. The Lord Abbot is celebrating the Holy Sacrifice at Le Barroux... ah, I had forgotten that the monks are ending their annual spiritual exercises, retreat, today; am guessing that the preacher at Mass is the 'retreat master', whatever they call him at Le B. The monks renewed their vows this morning.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Infirmitátem nostram respice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actionis gravat, beáti Ignátii Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos prótegat. Per Dóminum.
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 8, 35-39.
Fratres: Quis nos separábit a cantáte Christi: tribulátio, an angustia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis). Sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra alia poterit nos separáre a cantáte Dei, quæ est in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Eccli 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Ibid , 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V. Gal 2, 19-20. Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.
Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beáti Ignátii Martyris tui atque Pontíficis dicatas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quaesumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Ignátio Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
Introitus. Gal. 6, 14. Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Infirmitátem nostram respice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actionis gravat, beáti Ignátii Martyris tui atque Pontificis intercéssio gloriosa nos prótegat. Per Dóminum.
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 8, 35-39.
Fratres: Quis nos separábit a cantáte Christi: tribulátio, an angustia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis). Sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra alia poterit nos separáre a cantáte Dei, quæ est in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Eccli 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Ibid , 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V. Gal 2, 19-20. Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.
✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Joánnem.
Joann. 12, 24-25.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affért. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Offertorium. Ps 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Domine.
Joann. 12, 24-25.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affért. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Offertorium. Ps 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Domine.
Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beáti Ignátii Martyris tui atque Pontíficis dicatas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quaesumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Ignátio Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment