Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum...
Omnípotens sempitérne Deus, infirmitatem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis, ut fórtia quæque confúndas: concéde propítius; ut, qui beátæ Agnétis Vírginis et Mártyris tuæ solémnia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Today is the 3rd Sunday post Epiphaniam and the 6th day infra Octavam Sanctae Agnetis; the Mass is Adorate Deum omnes angelis eius. The Liturgia page of the Schola Sainte-Cécile at Saint-Eugène is here; the livret for Holy Mass is here, and that for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament is here.
Was happy to see that M Vardon's Adestes fideles was sung during the procession of the clergy to the sanctuary at Saint-E.-- I didn't hear it, alas, since the recording began at the Introit. Who knows.
Introitus. Ps. 96, 7-8. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. ℣. Glória Patri.

The Kyrie at Saint-E. was Nicolas-Mammès Couturier's (1840-1911), based on the traditional carol Or nous dites Marie.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, infirmitatem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 12, 16-21.
Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. ℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 8, 1-13.
In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce, leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
At Saint-E., Credo III with Charpentier's Et incarnatus est from the Messe de Minuit.
Credo.
After the chanted Offertory, the responsorium of Fr Giovanni Baptista Martini OFM (1704-1784), maître de chapelle and organist at the Franciscan convent of Bologna.
After the chanted Offertory, the responsorium of Fr Giovanni Baptista Martini OFM (1704-1784), maître de chapelle and organist at the Franciscan convent of Bologna.
Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.
Præfatio de Sanctissima Trinitate.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:
Sanctus, Benedictus.
The O salutaris Hostia sung after the Elevation was set to the melody of the traditional carol A la venue de Noël by Dr de Villiers.
The Schola sang the Agnus Dei from Charles Gounod's Messe solenelle de Sainte Cécile; it incorporates the Gospel centurion's Domine non sum dignus.
Agnus Dei.
Agnus Dei.
The Schola sang the transitus (the Communion antiphon) Te laudamus Domine omnipotens from the Ambrosian Rite for the 4th Sunday post Epiphaniam.
Postcommunio. Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment