Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus...
Deus, qui nos beáti Eusebii Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitationis illústra: Qui vivis.
Prope est jam Dóminus, veníte, adorémus.
Today is Monday in the 3rd week of Advent and it is, in the Kalendarium Romanum, the feast of the Martyr Saint Eusebius, Bishop; a feria at Le Barroux, however, where the Mass Gaudete in Domino semper was sung (the Alleluia being omitted). I have linked to yesterday's page for the Gaudete in Domino semper and will put the Mass Sacerdotes Dei benedicite Dominum here, at which the Advent feria will be commemorated.
Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos beáti Eusebii Mártyris tui atque Pontificis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Oratio. Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitationis illústra: Qui vivis.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 1, 3-7.
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut póssimus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. ℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 24-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suae detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Eusebio Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.
Secreta. Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Postcommunio. Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Eusebio Mártyre tuo atque Pontífice, cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dominum.
Postcommunio. Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos prǽparent. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment