Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est...
Deus, qui beátum Albértum Pontíficem tuum atque Doctórem in humána sapiéntia divínæ fídei subjiciénda magnum effecísti: da nobis, quǽsumus; ita ejus magistérii inhærére vestígiis, ut luce perfécta fruámur in cœlis. Per Dóminum.
Deus, qui nos beáti Eugenii Martyris tui confessióne gloriósa circumdas et protegis: præsta nobis; et ejus intercessióne gaudere, et oratióne fulciri. Per Dóminum.
Today is Friday in the 25th week post Pentecosten, 5th quae superfuit post Epiphaniam, and the 3rd of November. It is the feast of Saint Albert the Great, Bishop, Confessor, and Doctor of the Church, whose Mass In medio Ecclesiae aperuit os eius will be sung at Le Barroux. It is the feast also of the Martyr Saint Eugene, first bishop of Toledo, disciple of Saint Dionysius, Denys, first bishop of Paris; the solemn patronal feast will be kept at Saint-Eugène on Sunday (I see that the Lord Abbot Dom Louis-Marie de Geyer d'Orth of Le Barroux will be the celebrant).
So I thought Saint Eugene's proper Mass would be said today on the feast itself, a missa lecta, but M Durodié is saying the Mass In virtute tua Domine laetabitur iustus, which is from the Missale Romanum's common for a martyr bishop outside of Paschaltide. Perhaps he decided to do this... good heavens, I have no way of knowing, do I, ha. M le C. is commemorating the Holy Doctor. I've changed the texts infra but won't add the scores. And it has only now occurred to me that I didn't attend to the lessons, tsk, since I was fussing with changing the other texts infra. Last year's Liturgia page for the feast of Saint Eugene, which was sung in the Dominican Rite, is here.
Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91,2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátum Albértum Pontíficem tuum atque Doctórem in humána sapiéntia divínæ fídei subjiciénda magnum effecísti: da nobis, quǽsumus; ita ejus magistérii inhærére vestígiis, ut luce perfécta fruámur in cœlis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem
aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Credo. Not sung on the feasts of Doctors after an access of antick nonsense on the part of Pius XII or Ioannes XXIII, one or the other of them. Or, I suppose, both of them, since if it was Pius XII who did it, Ioannes XXIII could easily, so soon afterward, have fixed things.
Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem
aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur.
Secreta. Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut quod Passiónis Fílii tui Dómini nostri mystério gérimus, beáti Alberti intercessióne et exémplo, pio consequámur afféctu. Per eumdem Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Per hæc sancta quæ súmpsimus, ab hóstium nos, Dómine, impugnatióne defénde: et intercedénte beáto Alberto Confessóre tuo atque Pontífice, perpétua pace respiráre concéde. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Introitus. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. Ps. ibid., 4. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Collecta. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Eugenii Mártyris tui natalícia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.
Oratio. Deus, qui beátum Albértum Pontíficem tuum atque Doctórem in humána sapiéntia divínæ fídei subjiciénda magnum effecísti: da nobis, quǽsumus; ita ejus magistérii inhærére vestígiis, ut luce perfécta fruámur in cœlis. Per Dóminum.
Lectio Epistolae Beati Iacobi Apostoli.
Iac. I,12-18.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Vnusquísque vero tentátur a concupiscéntia, cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, générat mortem. Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus.
Graduale. Ps. 111, 1-2. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

VERBI semen qui plantavit
His in terris, et rigavit
Laudemus Eugenium.
Tibi quod dedit loquendo
Confirmavit moriendo,
Christi testimonium.
ORBIS sordes cum pagani
Elueret Christiani
Sanguinis effusio.
In nos rivum derivasti
Parvum gregem confirmasti
Nobili martyrio.
ROMA, Petro defensore,
Gallia propugnatore
Gaudet Dyonisio.
Nostra vallis servatore,
Et fido deprecatore
Gaudeat Eugenio.
DIONYSI facientis
Imitator, et docentis
Auditor assiduus.
In se Christum sic formavit,
Martyrio sic prælusit
Cœli miles strenuus.
INDE tandem eruuntur,
Indice quo servabantur,
In hac æde collocantur,
Pietatis sumptibus.
Spiritum orbe majorem,
Terrenorum contemptorem,
Supernorum amatorem
Totum Deo deditum!
O qui cœlo vim fecisti,
Qui cruciatus vicisti,
Mortem ipsam calcavisti,
Qui nos ita docuisti
Superare vitia.
Cultu pio te colamus,
Opem tuum sentiamus,
Teque factis exprimamus,
Ut tecum perveniamus,
Ad regna cœlestia. Amen.
✠ Sequentia Sancti Evangelii secundum Lucam.
Luc 14,26-33.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti míllibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.
Secreta. Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut quod Passiónis Fílii tui Dómini nostri mystério gérimus, beáti Alberti intercessióne et exémplo, pio consequámur afféctu. Per eumdem Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 16, 24. Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 16, 24. Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætámur aspéctu. Per Dóminum.
Postcommunio. Per hæc sancta quæ súmpsimus, ab hóstium nos, Dómine, impugnatióne defénde: et intercedénte beáto Alberto Confessóre tuo atque Pontífice, perpétua pace respiráre concéde. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment