O beátum virum Martínum antístitem, qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!

Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Martyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum. 







Today is Monday in the 25th week post Pentecosten, the 5th quae superfuit post Epiphaniam, and the 2nd or 3rd of November depending on how one is counting such things. It is the feast of the great Saint Martin of Tours, Bishop and Confessor, whose vita by Sulpicius Severus is fittingly read today (well, today and in the days ahead, since I know I can't make it through in one sitting). The Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis. The feast of the Martyr Saint Menna, quite ancient and certainly pre-existing that of the Holy Confessor at Rome, is commemorated. 

There is a beautiful version of parts of the Office of Saint Martin recorded on an album from 2011 by the ensemble Diabolus in Musica. It is on Spotify, Historia Sancti Martini, and I hope parts at least will prove to have been uploaded to YouTube. Am being puzzled by the text of the conduit Gaude felix Francia.

László Dobszay et al and Schola Hungarica have also a recording of parts of the Mass of Saint Martin and of Vespers, on the album Polyphonic Vespers for Saint Michael's and Saint Martin's Days from 2007.


R. Hic est Martínus, eléctus Dei Póntifex, cui Dóminus post Apóstolos tantam grátiam conférre dignátus est,
* Ut in virtúte Trinitátis Deíficæ mererétur fíeri trium mortuórum suscitátor magníficus.
V. Sanctæ Trinitátis fidem Martínus conféssus est.
R. Ut in virtúte Trinitátis Deíficæ mererétur fíeri trium mortuórum suscitátor magníficus.
R. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso subíre propter eos labórem:
* Fiat volúntas tua.
V. Oculis ac mánibus in cælum semper inténtus, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat.
R. Fiat volúntas tua.
R. O beátum virum Martínum antístitem,
* Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!
V. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem: fiat volúntas tua.
R. Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!

Lectio 4
Martínus, Sabáriæ in Pannónia natus, cum décimum attigísset annum, invítis paréntibus ad ecclésiam confúgiens, in catechumenórum númerum adscríbi vóluit. Quíndecim annos natus in milítiam proféctus, primum in Constántii, deínde Juliáni exércitu militávit. Qui, cum nihil habéret præter arma et vestiméntum quo tegebátur, Ambiáni, páuperi ac nudo, ab eo peténti ut Christi nómine sibi eleemósynam tribúeret, partem chlámydis dedit. Cui sequénti nocte Christus, dimidiáta illa veste indútus, appáruit, hanc mittens vocem: Martínus catechúmenus hac me veste contéxit.

R. Oculis ac mánibus in cælum semper inténtus,
* Invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat.
V. Dum sacraménta offérret beátus Martínus, globus ígneus appáruit super caput ejus.
R. Invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat.


Lectio 5
Decem et octo annos cum habéret, baptizátus est. Quare, relícta militári vita, ad Hilárium Pictaviénsem epíscopum se cóntulit, a quo in acolythórum númerum redáctus est. Post, factus epíscopus Turonénsis, monastérium ædificávit, ubi cum octogínta mónachis sanctíssime aliquámdiu vixit. Qui, cum póstea ad Candacénsem vicum suæ diœcésis in gravem febrim incidísset, assídua Deum oratióne precabátur, ut se ex illo mortáli cárcere liberáret. Quem audiéntes discípuli, sic rogábant: Cur nos, pater déseris? cui nos míseros derelínquis? Quorum voce commótus Martínus, ita Deum orábat: Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem.

R. Beátus Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus,
* Dissolutiónem sui córporis imminére, quia judicábat se jam resólvi.
V. Víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque discípulis dixit.
R. Dissolutiónem sui córporis imminére, quia judicábat se jam resólvi.


Lectio 6
Sed, cum eum in illa veheménti febre supínum orántem vidérent discípuli, supplíciter ab eo petiérunt, ut, convérso córpore, tantísper, dum remítteret morbi vis, pronus conquiésceret. Quibus Martínus, Sínite me, inquit, cælum pótius quam terram aspícere, ut, suo jam itínere itúrus ad Dóminum, spíritus dirigátur. Instánte jam morte, viso humáni géneris hoste, Quid, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me funéste repéries. Ea in voce, unum et octogínta annos natus, ánimam Deo réddidit; quam Angelórum chorus excépit, eósque divínas canéntes laudes multi, in primísque sanctus Severínus Coloniénsis epíscopus, audiérunt.

R. Dixérunt discípuli ad beátum Martínum: Cur nos, pater, déseris, aut cui nos desolátos relínquis?
* Invádent enim gregem tuum lupi rapáces.
V. Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva sunt tibi tua prǽmia: nostri pótius miserére, quos déseris.
R. Invádent enim gregem tuum lupi rapáces.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Invádent enim gregem tuum lupi rapáces.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc 11:33-36.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit et in abscóndito ponit neque sub módio, sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen vídeant. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi.
Liber 7 Comment. in Luc. cap. 11, post initium.
Quia in superióribus Ecclésiam Synagógæ prǽtulit, hortátur nos ut fidem pótius nostram ad Ecclésiam transferámus. Lucérna enim fides est, juxta quod scriptum est: Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine. Verbum enim Dei fides nostra est; Verbum Dei lux est; Lucérna est fides: Erat Lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. Lucérna autem lucére non potest, nisi aliúnde lumen accéperit.

R. O beátum virum, in cujus tránsitu Sanctórum canit númerus, Angelórum exsúltat chorus,
* Omniúmque cæléstium Virtútum occúrrit psalléntium exércitus!
V. Ecclésia virtúte roborátur, sacerdótes Dei revelatióne glorificántur, quem Michaël assúmpsit cum Ángelis.
R. Omniúmque cæléstium Virtútum occúrrit psalléntium exércitus!


Lectio 8
Hæc est Lucérna quæ accénditur, virtus scílicet nostræ mentis et sensus, ut drachma illa possit, quæ períerat, reperíri. Nemo ergo fidem sub lege constítuat; lex enim intra mensúram est, ultra mensúram grátia; lex obúmbrat, grátia claríficat. Et ídeo nemo fidem suam intra mensúram legis inclúdat, sed ad Ecclésiam cónferat, in qua septifórmis Spíritus relúcet grátia, quam Princeps ille sacerdótum fulgóre supérnæ divinitátis illúminat, ne eam legis umbra restínguat. Dénique lucérna illa, quam matutínis vespertinísque tempóribus, ritu véteri Judæórum, princeps sacerdótum solébat accéndere, velut sub módio sita legis, evánuit; et cívitas illa Jerúsalem quæ in terris est, quæ occídit prophétas, quasi in conválle fletus pósita delitéscit. Illa autem Jerúsalem quæ in cælo est, in qua mílitat fides nostra, in illo altíssimo ómnium locáta monte, hoc est Christo, non potest ténebris et ruínis hujus mundi abscóndi; sed fulgens candóre Solis ætérni, luce nos grátiæ spiritális illúminat.

R. Martínus Ábrahæ sinu lætus excípitur: Martínus, hic pauper et módicus,
* Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.
V. Martínus epíscopus migrávit a sǽculo: vivit in Christo gemma sacerdótum.
R. Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.



 





Allelúja, allelúja. V. Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.


Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Memento, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Martyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est inventus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictionem omnium
géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excelsi.





Allelúja, allelúja.
V. Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.





Adam of Saint-Victor's sequence for today's feast is Gaude Sion quae diem recolis qua Martinus compar apostolis. Am not sure if there is a recording of this (or the version of this used at Paris) at Liturgia or not although there certainly is the text, here. Seven years ago, the Schola sang the Mass but in the Dominican Rite (hence sans sequence) but t
here appears to be no recording of it.


Gaude, Sion, quæ diem récolis,
Qua Martínus, compar Apóstolis,
Mundum vincens, junctus cœlícolis
Coronátur.

Hic Martínus, pauper et módicus,
Servus prudens, fidélis víllicus,
Cœlo dives, civis angélicus,
Sublimátur.

Hic Martínus, jam catechúmenus
Nudum vestit, et nocte prótinus
Insequénti, hac veste Dóminus
Est indútus.

Hic Martínus, spernens milítiam
ínimicis inérmis óbviam
Ire parat, baptísmi grátiam
Assecútus.

Hic Martínus, dum offert hóstiam,
Intus ardet per Dei grátiam:
Supérsedens appáret étiam
Globus ignis.

Hic Martínus, qui cœlum réserat,
Mari præest et terris ímperat,
Morbos sanat et monstra súperat,
Vir insígnis.

Hic Martínus, nec mori tímuit,
Nec vivéndi labórem réspuit,
Sicque Dei se totum tríbuit
Voluntáti.

Hic Martínus, qui nulli nócuit,
Hic Martínus, qui cunctis prófuit,
Hic Martínus, qui trinæ plácuit
Majestáti.

[The following two strophes don't appear in Dr Mousseau's edition; in their place are the two I've added in brackets.]

Hic Martínus, qui fana déstruit,
Qui gentíles ad fidem ímbuit,
Et de quibus eos instítuit
Operatur.

Hic Martínus, qui tribus mórtuis
Méritis dat vitam præcípuis,
Nunc moméntis Deum contínuis
Contemplátur.

[Hic Martinus, cuius est obitus
Severino per visum cognitus,
dum caelestis canit exercitus
dulce melos.

His Martinus, cuius Sulpitius
vitam scribit, astat Ambrosius 
sepulturae, nil sibi conscius
intrat caelos.]

O Martíne, pastor egrégie,
O cœléstis consors milítiæ,
Nos a lupi deféndas rábie
Sæviéntis.

O Martíne, fac nunc quod gésseras,
Deo preces pro nobis ófferas,
Esto memor, quam nunquam déseras
Tuæ gentis.
Amen.

 


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 33-36.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut, qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.






There is a French translation of this Litany of Saint Martin at the wonderful site of Fr Maximilien-Marie du Sacré Coeur, here.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in sollemnitáte sancti Antístitis tui Martíni offérimus: ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum.

Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.


Praefatio communis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 24,46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Quite why this oration, if I'm reading it rightly, begs the intercession of several saints and not Saint Martin alone, I have no idea.

Postcommunio. Præsta, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quorum festivitáte votíva sunt sacraménta, eórum intercessióne salutária nobis reddántur. Per Dóminum.

Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.


✠  ✠  ✠


Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri 
















Feria IIa in Hebdomada XXVa post Pentecosten, Dominica Va quae superfuit post Epiphaniam

Comments