Líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam...


Regem, cui ómnia vivunt, veníte adorémus.


Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor: animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum; ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur: Qui vivis.




 


Today is Saturday in the 23rd week post Pentecosten, the 5th of October, the 2nd day infra Octavam Omnium Sanctorum, and the annual Commemoration of All Souls, of all the faithful who have departed this life. Holy Church in her great mercy allows a priest to celebrate three Masses in suffrage for the dead on this one day each year (although the indulgences for the Dead associated with the Commemoratio are granted throughout the Octave, even in the Pauline Rite: 'through November 8', ahem) . The Mass is Requiem aeternam dona eis Domine but there are proper orations and lessons for each Mass.


Lectio 1
Job 7:16-21.

16 Parce mihi, Dómine; nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magníficas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum?
18 Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum.
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimíttis me, ut glútiam salívam meam?
20 Peccávi, quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis?
21 Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam: et, si mane me quæsíeris, non subsístam.

R. Credo quod Redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum,
* Et in carne mea vidébo Deum Salvatórem meum.
V. Quem visúrus sum ego ipse, et non álius; et óculi mei conspectúri sunt.
R. Et in carne mea vidébo Deum Salvatórem meum.


Lectio 2
Job 14:1-6.

1 Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis.
2 Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eódem statu pérmanet.
3 Et dignum ducis super hujuscémodi aperíre óculos tuos, et addúcere eum tecum in judícium?
4 Quis potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine? Nonne tu qui solus es?
5 Breves dies hóminis sunt: númerus ménsium ejus apud te est: constituísti términos ejus, qui præteríri non póterunt.
6 Recéde páululum ab eo, ut quiéscat, donec optáta véniat, sicut mercenárii, dies ejus.

R. Qui Lázarum resuscitásti a monuménto fœ́tidum,
* Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.
V. Qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
R. Tu eis, Dómine, dona réquiem, et locum indulgéntiæ.


Lectio 3
Job 19:20-27.

20 Pelli meæ, consúmptis cárnibus, adhǽsit os meum, et derelícta sunt tantúmmodo lábia circa dentes meos.
21 Miserémini mei, miserémini mei saltem vos, amíci mei, quia manus Dómini tétigit me.
22 Quare persequímini me sicut Deus, et cárnibus meis saturámini?
23 Quis mihi tríbuat ut scribántur sermónes mei? quis mihi det ut exaréntur in libro
24 Stylo férreo et plumbi lámina, vel celte sculpántur in sílice?
25 Scio enim quod redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum:
26 Et rursum circúmdabor pelle mea, et in carne mea vidébo Deum meum:
27 Quem visúrus sum ego ipse, et óculi mei conspectúri sunt, et non álius: repósita est hæc spes mea in sinu meo.

R. Dómine, quando véneris judicáre terram, ubi me abscóndam a vultu iræ tuæ?
* Quia peccávi nimis in vita mea.
V. Commíssa mea pavésco, et ante te erubésco: dum véneris judicáre, noli me condemnáre.
R. Quia peccávi nimis in vita mea.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
R. Quia peccávi nimis in vita mea.


Lectio 4
Ex Libro sancti Augustíni Epíscopi de cura pro mórtuis gerénda
Cap 2 et 3.

Curátio fúneris, condítio sepultúræ, pompa exsequiárum magis sunt vivórum solácia quam subsídia mortuórum. Nec ídeo tamen contemnénda et abiciénda sunt córpora defunctórum, maximéque justórum ac fidélium, quibus tamquam órganis et vasis ad ómnia bona ópera sancte usus est spíritus. Si enim patérna vestis et ánulus, ac si quid hujúsmodi, tanto cárius est pósteris, quanto erga paréntes major afféctus; nullo modo ipsa spernénda sunt córpora, quæ útique multo familiárius atque conjúnctius quam quǽlibet induménta gestámus. Hæc enim non ad ornaméntum vel adjutórium, quod adhibétur extrínsecus, sed ad ipsam natúram hóminis pértinent. Unde et antiquórum justórum fúnera officiósa pietáte curáta sunt, et exséquiæ celebrátæ, et sepultúra provísa; ipsíque, cum víverent, de sepeliéndis vel étiam transferéndis suis corpóribus fíliis mandavérunt.

R. Meménto mei, Deus, quia ventus est vita mea,
* Nec aspíciat me visus hóminis.
V. De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
R. Nec aspíciat me visus hóminis.


Lectio 5
Cap. 4.

Recordántis et precántis afféctus cum defúnctis a fidélibus caríssimis exhibétur, eum prodésse non dúbium est iis, qui cum in córpore víverent, tália sibi post hanc vitam prodésse meruérunt. Verum, etsi áliqua necéssitas vel humári córpora, vel in sacris locis humári nulla data facultáte permíttat, non sunt prætermitténdæ supplicatiónes pro spirítibus mortuórum: quas faciéndas pro ómnibus in christiána et cathólica societáte defúnctis, étiam tácitis eórum nomínibus, sub generáli commemoratióne suscépit Ecclésia; ut quibus ad ista desunt paréntes, aut fílii, aut quicúmque cognáti vel amíci, ab una eis exhibeántur pia matre commúni. Si autem deéssent istæ supplicatiónes, quæ fiunt recta fide ac pietáte pro mórtuis, puto quod nihil prodésset spirítibus eórum, quámlibet in locis sanctis exánima córpora poneréntur.

R. Hei mihi, Dómine, quia peccávi nimis in vita mea: Quid fáciam, miser? ubi fúgiam, nisi ad te, Deus meus?
* Miserére mei, dum véneris in novíssimo die.
V. Anima mea turbáta est valde, sed tu, Dómine, succúrre ei.
R. Miserére mei, dum véneris in novíssimo die.


Lectio 6
Cap. 18.

Quæ cum ita sint, non existimémus ad mórtuos, pro quibus curam gérimus, perveníre, nisi quod pro eis sive altáris, sive oratiónum, sive eleemosynárum sacrifíciis solémniter supplicámus: quamvis non pro quibus fiunt, ómnibus prosint; sed iis tantum pro quibus, dum vivunt, comparátur, ut prosint. Sed quia non discérnimus qui sunt, opórtet ea pro regenerátis ómnibus fácere, ut nullus eórum prætermittátur, ad quos hæc benefícia possint et débeant perveníre. Mélius enim supérerunt ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt; quam eis déerunt, quibus prosunt. Diligéntius tamen facit hæc quisque pro necessáriis suis, quo pro illo fiat simíliter a suis. Córpori autem humándo quidquid impénditur, non est præsídium salútis, sed humanitátis offícium, secúndum afféctum quo nemo unquam carnem suam ódio habet. Unde opórtet ut quam potest pro carne próximi curam gerat, cum ille inde recésserit, qui gerébat. Et si hæc fáciunt, qui carnis resurrectiónem non credunt, quanto magis debent fácere qui credunt; ut córpori mórtuo, sed tamen resurrectúro et in æternitáte mansúro, impénsum ejúsmodi offícium sit étiam quodámmodo ejúsdem fídei testimónium!

R. Ne recordéris peccáta mea, Dómine,
* Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Dírige, Dómine, Deus meus, in conspéctu tuo viam meam.
R. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
R. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.


Lectio 7
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor 15:12-22.

12 Si Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est?
13 Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit.
14 Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra:
15 Invenímur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt.
16 Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit.
17 Quod si Christus non resurréxit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccátis vestris.
18 Ergo et qui dormiérunt in Christo, periérunt.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus.
20 Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium,
21 Quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum.
22 Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.

R. Peccántem me quotídie, et non me pœniténtem, timor mortis contúrbat me:
* Quia in inférno nulla est redémptio, miserére mei, Deus, et salva me.
V. Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me.
R. Quia in inférno nulla est redémptio, miserére mei, Deus, et salva me.


Lectio 8
1 Cor 15:35-44.

35 Sed dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient?
36 Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur:
37 Et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici, aut alicújus ceterórum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut vult, et unicuíque séminum próprium corpus.
39 Non omnis caro, éadem caro: sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium.
40 Et córpora cæléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium.
41 Alia cláritas solis, ália cláritas lunæ, et ália cláritas stellárum; stella enim a stella differt in claritáte:
42 Sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne.
43 Seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte:
44 Seminátur corpus animále, surget corpus spiritále.

R. Dómine, secúndum actum meum noli me judicáre: nihil dignum in conspéctu tuo egi; ídeo déprecor majestátem tuam,
* Ut tu, Deus, déleas iniquitátem meam.
V. Amplius lava me, Dómine, ab injustítia mea, et a delícto meo munda me.
R. Ut tu, Deus, déleas iniquitátem meam.


Lectio 9
1 Cor 15:51-58.

51 Ecce mystérium vobis dico: Omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur.
52 In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur.
53 Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem.
54 Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.
55 Ubi est mors victória tua? ubi est mors stímulus tuus?
56 Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex.
57 Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.
58 Itaque fratres mei dilécti, stábiles estóte, et immóbiles: abundántes in ópere Dómini semper, sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.

R. Líbera me, Dómine, de morte ætérna in die illa treménda,
* Quando cæli movéndi sunt et terra, * Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Tremens factus sum ego et tímeo, dum discússio vénerit atque ventúra ira.
R. Quando cæli movéndi sunt et terra.
V. Dies illa, dies iræ, calamitátis et misériæ, dies magna et amára valde.
R. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.


R. Líbera me, Dómine, de morte ætérna in die illa treménda,
* Quando cæli movéndi sunt et terra, * Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.

At Saint-Eugène, the three part Requiem Mass of Claudio Casciolini (1697-1760), cantor or maestro di capella of San Lorenzo in Damaso at Rome, was sung. The Liturgia page for today is here; the libellus for today's Mass is here.

As the clergy enter the church, the Schola sang the De profundis in the Parisian faux-bourdon, derived from the work of Jean du Moulin, first chaplain of Charles VI, maître de la Chapelle royale (in 1399).

Introitus. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Requiem ætérnam.






Kyrie.

Oratio.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor: animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum; ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur: Qui vivis.

Oratio. Deus, indulgentiárum Dómine: da animábus famulórum famularúmque tuárum refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem. Per Dóminum.

Oratio. Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum.

Ad primam Missam.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 15, 51-57.
Fratres: Ecce, mystérium vobis dico: Omnes quidem resurgámus, sed non omnes immutábimur. In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc induere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. Deo auem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.

Ad secundam Missam.

Léctio libri Machabæórum.

2. Mach. 12, 43-46.
In diébus illis: Vir fortíssimus Judas, facta collatióne, duódecim mília drachmas argénti misit Jerosólymam, offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans (nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis): et quia considerábat, quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defunctis exoráre, ut a peccátis solvántur.

Ad tertiam Missam.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 14, 13.
In diébus illis: Audívi vocem de cœlo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.

Graduale. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. ℣. Ps. 111, 7. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.





Tractus. Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. ℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. ℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.





At Saint-Eugène, the Dies irae is from the Requiem of Abbé Louis Homet and based on the chant of the Cathedral of Orléans. He was maître de chapelle of Notre-Dame de Paris and of Saint-Germain l'Auxerrois in the 18th century.

Sequentia.





Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil multum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hœdis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis áctibus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem.
Amen.


Ad primam Missam.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 5, 25-29.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Amen, amen, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso: et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei: et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ: qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii.

Ad secundam Missam.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 6, 37-40.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet: et eum, qui venit ad me, non ejíciam foras: quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus, qui misit me. Hæc est autem volúntas ejus, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Ad tertiam Missam.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 6, 51-55.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Offertorium. Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus. ℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.





Secreta. Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fídei christiánæ méritum contulísti, dones et prǽmium. Per Dóminum.

Secreta. Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro animábus famulórum famularúmque tuárum, pro quibus tibi offérimus sacrifícium laudis; ut eas Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris. Per Dóminum.

Secreta. Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dóminum.

Praefatio.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit: ut quos contrístat certa moriéndi condítio, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et dissolúta terréstris hujus incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

At 
Saint-Eugène, the Benedictus was sung after the Consecration.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

At Saint-Eugène,
 at the Communion, the Schola sang the De Profundis from the Messe de funérailles des évêques de Langres of Nicolas-Mammès Couturier (1840-1911).

Communio. 4. Esdr. 2, 35 et 34. Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. ℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.





Postcommunio. Animábus, quǽsumus, Dómine, famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes: Qui vivis et regnas.

Postcommunio. Præsta, quǽsumus, Dómine: ut ánimæ famulórum famularúmque tuárum, his purgátæ sacrifíciis, indulgéntiam páriter et réquiem cápiant sempitérnam. Per Dóminum.

Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátæ, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.

I always forget that the sermon isn't omitted today: it is moved to the end of Mass, before the Absolution. One can consult the livret (as linked supra) for the texts of the Absolution at the catafalque.

R. Líbera me, Dómine, de morte ætérna in die illa treménda,
* Quando cæli movéndi sunt et terra, * Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Tremens factus sum ego et tímeo, dum discússio vénerit atque ventúra ira.
R. Quando cæli movéndi sunt et terra.
V. Dies illa, dies iræ, calamitátis et misériæ, dies magna et amára valde.
R. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.
R. Líbera me, Dómine, de morte ætérna in die illa treménda,
* Quando cæli movéndi sunt et terra, * Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.



 

 



Laus Deo Virginique Matri Mariae 












Comments