Lauda, Jerúsalem, Dóminum: quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fíliis tuis in te...

Deus, qui ineffábili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis: Qui vivis et regnas.

Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.






Today is Wednesday in the 24th week post Pentecosten, the 1st of November, 4th quae superfuit post Epiphaniam, and the 6th day infra Octavam Omnium Sanctorum. It is a feria. At Le Barroux, the ordo gives the votive Mass of Saint Joseph, Adiutor et protector noster est Dominus. I'll put it here in the first place and then add whichever Mass is celebrated at Saint-Eugène infra.

M l'Abbé Grodziski at Saint-Eugène is celebrating the Mass Requiem aeternam dona eis Domine.

After Terce here am planning on saying the Te Deum, thanking Our Blessed Lord for sparing us from an Harris Administration and beseeching Him that the new president and his counsellors have often on their lips the words of the oration in the suffrage Pro Pace:

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.


Introitus. Ps. 32, 20-21. Adjútor et protéctor noster est Dóminus: in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus. Ps. 79, 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Deus, qui ineffábili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis: Qui vivis et regnas.

Léctio libri Génesis.
Gen. 49, 22-26.
Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens, et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. Sed exasperavérunt eum, et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula. Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. Deus patris tui erit adjútor tuus, et Omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cœli désuper, benedictiónibus abýssi jacéntiis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret Desidérium cóllium æternórum: fiant in capite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.

Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.





Allelúja, allelúja. ℣. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 3, 21-23.
In illo témpore: Factum est autem, cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cœlum: et descéndit Spíritus Sanctus corporáli specie sicut colúmba in ipsum: et vox de cœlo facta est: Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui mihi. Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph.

Offertorium. Ps. 147, 12 et 13. Lauda, Jerúsalem, Dóminum: quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fíliis tuis in te.





Secreta. Sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsi patrocínio suffulti, rogámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut corda nostra fácias terréna cuncta despícere, ac te verum Deum perfécta caritáte dilígere: Qui vivis et regnas.

Præfatio de Sancto Joseph.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth, 1, 16. Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.





Postcommunio. Divíni múneris fonte refécti, quæsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut nos facis beáti Joseph protectióne gaudére; ita, ejus meritis et intercessióne, cæléstis glóriæ fácias esse participes. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri

















Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux,Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments