Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo: non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excelsi...
Ecclésiam tuam, Dómine, sancti Caróli Confessóris tui atque Pontíficis contínua protectióne custódi: ut, sicut illum pastorális sollicitúdo gloriósum réddidit; ita nos ejus intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes. Per Dóminum.
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ sollémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Today is Monday in the 24th week post Pentecosten, the 4th quae superfuit post Epiphaniam, the 1st of November, and the 4th day infra Octavam Omnium Sanctorum. It is the feast of Saint Charles Borromeo, Bishop and Confessor. It is the feast also of the Martyrs Saint Vitalis and Agricola (which in the past would have been commemorated); I'm sure that the number of temples where their Mass Sapientiam Sanctorum narrent populi will be celebrated is fairly small. The rubrics of Ioannes XXIII evidently provide for the commemoration so perhaps this will be done at Le Barroux and more likely it will be at Saint-Eugène; I've added the orations infra in any event.
The commemoration of the feast of the Holy Martyrs was not in fact made at Le Barroux (in this and similar cases, my presumption is that the rubrics of the monastic Missal are operating, not that the monks have simple chosen to ignore Saints Vitalis and Agricola). It being the case that today is also the feast of the Holy Confessor in the Pauline Rite, I looked at Neumz: is the Gloria really not sung on such feasts in that construction it? One never knows about such things based on practice at the local, parish level; it is true, however, that my memory is imperfect and I haven't been able to regularly hear Holy Mass during the week since I moved to this house, much farther away from the parish church. It was quite possible when necessary to walk there from the old house which, also, was five minutes away from a bus route where there was transportation downtown available every half hour, running in both directions, weekends included.
Am making the monthly trip to the university library this morning. On the way back I'll be stopping at the 'old' pharmacy for an unknown drug (had thought I was done with that place-- I don't understand why it is so apparently challenging for the doctor's office to have moved all my prescriptions to the 'new' pharmacy), and then at the Sheldon Branch in order to renew the library card, before doing a bit of grocery shopping (was just there Saturday morning so I don't need much). Fresh-baked 'French' bread and then perhaps some vegetable will look fresh-like, and I may buy chicken thighs at the meat department (ordinarily, am at the supermarket at seven or so when that section is still closed).
Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.
Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Ecclésiam tuam, Dómine, sancti Caróli Confessóris tui atque Pontíficis contínua protectióne custódi: ut, sicut illum pastorális sollicitúdo gloriósum réddidit; ita nos ejus intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes. Per Dóminum.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.
Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ sollémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictionem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale. Eccli. 44,16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Ibidem, 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excelsi.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in aeternum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 14-23.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo peregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit alia quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, alia quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constituam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubique lætíficent: ut dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro cunctórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.
Secreta. Oblatis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Cárolo Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dominum.
Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis omnium Sanctórum semper veneratióne lætári: et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.
Postcommunio. Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri Mariae
Comments
Post a Comment