Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis...

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Auge in nobis, Dómine, resurrectiónis fidem, qui in Sanctórum tuórum Relíquiis mirabília operáris: et fac nos immortális glóriæ partícipes, cuius in eórum cináribus pígnora venerámur. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



 



Today is Tuesday in the 24th week post Pentecosten, the 1st of November, the 4th quae superfuit post Epiphaniam, and the 5th day infra Octavam Omnium Sanctorum (if one ignores that notional observance, it is a feria). At Le Barroux, the Mass Benedicite Dominum omnes angeli eius of the Holy Guardian Angels will be sung; at Saint-Eugène we shall see. 

Before it escapes me, I will point out that in many places today is kept as the feast of the Holy Relics (held in the particular church or cathedral or diocese etc), with the Mass Multæ tribulatiónes iustórum et de his ómnibus liberávit eos Dóminus (it is in the Missale in the supplement pro aliquibus locis although that it is in the 1923 Missale I've got I haven't checked). This is the feast kept at Saint-Eugène; I had this vague recollection. I will add the Mass Multae tribulationes iustorum, infra. M Durodié has added the oration of the Octave, ahem. 

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Graduale. Ps. 90,11-12. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 102, 21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.





✠  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scandalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctorum  Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eorum  protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass of the feast of the Holy Relics was celebrated at Saint-Eugène. At Paris, it seems that the Mass isn't identical to either of the forms presented at Introibo.fr, so I will link to that estimable site and leave it at that, although I put the Introit (which seems to be the same in each of the three Masses I've got access to) here if only because I use it when I 'share' the page of the Mass on Facebook and X.

Introitus. Ps. 33, 20-21. Multæ tribulatiónes iustórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. Ps. ib., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus eius in ore meo. V. Glória Patri.







Laus Deo Virginique Matri 























Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments