Amen. Benedíctio et cláritas et sapiéntia et gratiárum actio, honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen, alleluia, alleluia...

Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.







Today is Friday in the 23rd week post Pentecosten, the 5th of October, and, being the Kalends of November, it is the feast of All Saints. And it is the First Friday of the month although there is no question of celebrating the Mass Cogitationes Cordis eius today (nor the Mass Adeamus cum fiducia for the First Saturday tomorrow, either, since it is All Souls).

I cannot recall when last the Lord Abbot at Le Barroux pontificated; the feast of Our Lady's Nativity, perhaps? He certainly delivered a quite animated sermon. 

The Liturgia page is here. The libellus for Holy Mass is here and for Vespers of All Saints and of All Souls, here. I don't know if M Rigot is the new titulaire or not but he is playing the great organ today.

At Saint-Eugène, during the procession the Schola sang the verse of the Apocalypse of Saint John, from the oratorio Mors et Vita of Charles Gounod (which I listened to at last earlier in the week; there seems to be only the one recording on Spotify). 

Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas, in sæcula sæculórum.


Introitus. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre Sanctórum ómnium: de quorum sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei. Ps. 32, 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 7, 2-12.
In diébus illis: Ecce, ego Joánnes vidi álterum Angelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor Angelis, quibus datum est nocére terræ et mari, dicens: Nolíte nocére terræ et mari neque arbóribus, quoadúsque signemus servos Dei nostri in fróntibus eórum. Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quátuor mília signáti, ex omni tribu filiórum Israël, Ex tribu Juda duódecim mília signáti. Ex tribu Ruben duódecim mília signáti. Ex tribu Gad duódecim mília signati. Ex tribu Aser duódecim mília signáti. Ex tribu Néphthali duódecim mília signáti. Ex tribu Manásse duódecim mília signáti. Ex tribu Símeon duódecim mília signáti. Ex tribu Levi duódecim mília signati. Ex tribu Issachar duódecim mília signati. Ex tribu Zábulon duódecim mília signáti. Ex tribu Joseph duódecim mília signati. Ex tribu Bénjamin duódecim mília signáti. Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et linguis: stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum: et clamábant voce magna, dicéntes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et omnes Angeli stabant in circúitu throni et seniorum et quatuor animalium: et ceciderunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum, dicéntes: Amen. Benedíctio et cláritas et sapiéntia et gratiárum actio, honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 33, 10 et 11. Timéte Dóminum, omnes Sancti eius: quóniam nihil deest timéntibus eum. V. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono.

Allelúja, allelúja. V. Matth. 11, 28. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis: et ego refíciam vos. Allelúja.

At Saint-Eugène, the Sequentia is from the Proprium Parisiense, the 1660 text by Jean-Baptiste de Contes, canon of Notre-Dame de Paris.

SPONSA Christi, quæ per orbem,
Mílitas Ecclésia,
Prome cantus, et sacrátos
Dic triúmphos cœlitum.

Hæc dies cunctis dicáta,
Mixta cœli gáudiis,
Læta currat, et solémni
Pérsonet melódia.

LAVREATVM ducit agmen
Juncta Mater Fílio,
Sola, quæ partu pudórem
Virgo numquam pérdidit.

Mox sequúntur Angelórum
Administri spíritus,
Siderúmque Conditóri
Mille laudes cóncinunt.

HIS Joánnes, vate major,
Præco Christi prævius,
Patriárchæ cum Prophétis,
Accinunt dulci melo.

Principies sacri senátus
Orbis almi júdices,
Sédibus celsis sublímes,
Facta pendunt ómnium.

PRODIGI vitæ, cruóre,
Purpuráti Mártyres,
Auspicáti morte vitam,
Pace gaudent pérpeti.

Turba sacra Confiténtum,
Cum Levítis Præsules,
Sæculi luxu rejécto,
Perfruúntur glória.

POMPA nuptiális, Agno
Consecrátæ Virgines,
Líliis, rosisque Sponsum
Æmulántur prósequi.

Omnibus sors hæc beáta,
Glóriam Deo dare,
Et poténtem confitéri,
Terque sanctum dícere.

CŒLITES o vos beáti,
Quos Deus felícitat,
Súpplicum votis adéste,

Hausta fonte liberáli
Dona terris fúndite:
Pace nostris in diébus
Obtinéte pérfrui.

VT Deo cum sanctitáte
Serviámus súbditi,
Glóriæ posthac futúri,
Quam tenéris, cómpotes. 
Amen. Alleluia.


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 1-12.
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsorum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsorum est regnum cælórum. Beáti estis, cum maledixerint vobis, et persecúti vos fúerint, et dixérint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.

Credo.

At Saint-Eugène,
during the incensings at the Offertory the Pastorale for organ, op 156, by Mel (Mélanie Hélène) Bonis (1858-1937), whose name even I'd never seen. 

Offertorium. Sap. 3, 1. 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.

Secreta. Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro cunctórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus.

At Saint-Eugène,
at the Elevation the Schola sang Bortniansky's O salutaris Hostia

Agnus Dei.

At Saint-Eugène, the Schola sang another extract from Gounod's Mors et Vita, from the Apocalypse 22, 14.

Beáti qui lavant stolas suas in Sanguine Agni.

Communio. Matth. 5, 8-10. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt; beáti pacífici, quóniam filii Dei vocabúntur: beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam, quóniam ipsórum est regnum cœlórum.

Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis omnium Sanctórum semper veneratióne lætári: et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.

At Saint-Eugène, at the departure of the clergy the hymn
Chantons les combats was sung. The text is by Abbé Jean-Baptiste Marduel (1763-1848), vicar of Saint-Roch and canon of the Cathedrals of Lyon and of Paris, and was published in Nouveau Recueil de cantiques sur les principales vérités de la foi et de la morale à l’usage du diocèse de Lyon, 1805.  Dr de Villiers composed the music.



Laus Deo Virginique Matri Mariae

















Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Feria VIa in Hebdomada XXIIIa post Pentecosten,Missa Cogitationes Cordis eius

Comments