Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus...

Deus, qui ineffábili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis: Qui vivis et regnas.

Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.





Today is Tuesday in the 22nd week post Pentecosten, the 4th of October. At Le Barroux, the Mass of Saint Joseph was celebrated. It is a feria in my ordo (i.e. the one made to follow the Kalendarium as it was organised in 1939, by 'Rubricarius' at Saint Lawrence Press) so it is perhaps the Sunday Mass, Si iniquitates observaveris Domine, that will be celebrated at Saint-Eugène; we shall see. In any event, I added the Sunday collect to those supra, of the feast and pro devotis amicis, which is prayed daily by members of the Sodality of Saint Augustine of Hippo

Well, the collect of the Mass Benedicite Dominum is supra, along with those of the feast and of the Sodality.

There can be few Catholics today who do not have family members or close friends who have either lapsed from the practice of the Faith, or never had it; it is a particular source of grief when parents see children and grandchildren living without the support of the Sacraments. We take heart from the example of St Augustine, converted at last by the prayers and tears of his mother, St Monica, and wish to demonstrate our fellowship with others in the same position, by praying not only for our own dear ones, but for those of others who will do the same for ours.


At Saint-Eugène,
M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass in white and gold vestments so I don't believe he is saying the Sunday Mass. He is saying the Mass Benedicite Dominum omnes Angeli eius, the votive Mass of the Angels, as was established for Tuesdays 
in the Missale (until the novelties of Ioannes XXIII were imposed) when a superior, a higher-ranked, feast didn't occur. (The votive Mass of Saint Joseph was established for Wednesdays; the monastic rite dealt with or deals with such Masses in a way different to the rubrics of the Missale Romanum.) 

Introitus. Ps. 32, 20-21. Adjútor et protéctor noster est Dóminus: in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus. Ps. 79, 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Deus, qui ineffábili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis: Qui vivis et regnas.

Léctio libri Génesis.
Gen. 49, 22-26.
Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens, et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. Sed exasperavérunt eum, et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula. Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. Deus patris tui erit adjútor tuus, et Omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cœli désuper, benedictiónibus abýssi jacéntiis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret Desidérium cóllium æternórum: fiant in capite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.

Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.





Allelúja, allelúja. ℣. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 3, 21-23.
In illo témpore: Factum est autem, cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cœlum: et descéndit Spíritus Sanctus corporáli specie sicut colúmba in ipsum: et vox de cœlo facta est: Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui mihi. Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph.

Offertorium. Ps. 147, 12 et 13. Lauda, Jerúsalem, Dóminum: quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fíliis tuis in te.





Secreta. Sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsi patrocínio suffúlti, rogámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut corda nostra fácias terréna cuncta despícere, ac te verum Deum perfécta caritáte dilígere: Qui vivis et regnas.

Præfatio de S. Joseph.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Veneratióne beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsus est datus: et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus: ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, paterna vice custodíret, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth, 1, 16. Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.





Postcommunio. Divíni múneris fonte refécti, quæsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut nos facis beáti Joseph protectióne gaudére; ita, ejus meritis et intercessióne, cæléstis glóriæ fácias esse participes. Per Dóminum.



~+~+~+~


The votive Mass of the Angels, Benedicite Dominum omnes Angeli.

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli eius: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 5, 11-14.
In diébus illis: Audívi vocem Angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum mília mílium, dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem. Et omnem creatúram, quæ in cœlo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno: benedíctio, et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum. Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas:
et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.

Graduale. Ps. 148, 1-2. Laudáte Dóminum de cœlis: laudáte eum in excélsis, ℣. Laudáte eum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. l, 47-51.
In illo témpore: Vidit Jesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est. Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Jesus et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te. Respóndit ei Nathánaël et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israël. Respóndit Jesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: majus his vidébis. Et dicit ei: Amen, amen, dico vobis, vidébitis cœlum apértum, et Angelos Dei ascendéntes, et descendéntes supra Fílium hóminis.

Offertorium. Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua: et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspectu Dei.

Secreta. Hóstias tibi. Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut easdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédat. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Angeli, Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potestátes, Virtútes cœlórum, Chérubim atque Séraphim, Dóminum benedícite in ætérnum.

Postcommunio. Repléti, Dómine, benedictióne cœlésti, suppliciter  implorámus: ut, quod fragili celebrámus offício, sanctórum Angelórum atque Archangelórum nobis prodésse sentiámus auxílio. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri Mariae












Comments