Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes...

Deus, qui nos cónspicis ex nostra infirmitáte defícere: ad amórem tuum nos misericórditer per Sanctórum tuórum exémpla restáura. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula sæculórum. Amen.






Today is Monday in the 21st week post Pentecosten, the 3rd in October; it is the feast of the Martyr Pope Saint Callistus I, whose Mass Si diligas me was celebrated at Le Barroux and will be at Saint-Eugène. It is of duplex rank in the 1923 Missale Romanum so I imagine that votive Masses can't be celebrated but one never knows (and of course I've never read the rubrics proper to Paris). Will have returned from the shopping (there is, inter alia, need for a bottle or two of drain-unstopper; the landlady, exhausted from her four days of work, seemed unable or unwilling to drive out yesterday afternoon to buy them) in plenty of time for the 1000 start. 

At Saint-Eugène, M l'Abbé Gubitoso is celebrating Holy Mass. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Introitus. Joann. 21, 15, 16 et 17. Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nos cónspicis ex nostra infirmitáte defícere: ad amórem tuum nos misericórditer per Sanctórum tuórum exémpla restáura. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l. Petri 5, 1-4 et 10-11.
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. ℣. Confiteántur Domino  misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.





Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes.





Secreta. Mýstica nobis, Dómine, prosit oblátio: quæ nos et a reátibus nostris expédiat, et perpétua salvatióne confírmet. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram  ædificábo Ecclésiam meam.





Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut reátus nostros múnera sacráta puríficent, et recte vivéndi nobis operéntur efféctum. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri Mariae
















Comments