Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso...
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Dómine Jesu Christe, veræ humilitátis et exémplar et prǽmium: quǽsumus; ut, sicut beátum Francíscum in terréni honóris contémptu imitatórem tui gloriósum effecísti, ita nos ejúsdem imitatiónis et glóriæ tríbuas esse consórtes: Qui vivis.
Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum.
Am following the Requiem Mass this morning; errands later on i.e. more than likely I will miss some or all of the Mass from Saint-Eugène. The new pharmacy also delays opening until 0900 but it is located in the Safeway where there's a restroom so I no longer have to be anxious about having had a morning walk, ahem, and then needing to wait about for the pharmacist in a facilities-lacking Rite-Aid. And, to be honest, the service at the Rite-Aid pharmacy has greatly deteriorated since N. (who is a wonderful lady) retired-- they can't keep staff or pharmacists, they've been late with my drugs more often than not etc etc. They began last weekend closing altogether due to the inability to staff the place (a Sunday closing would of course be admirable even if for the wrong reason).
At Saint-Eugène, Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass, the Os iusti meditabitur sapientiam of the Holy Confessor. He sounds to be a bit under the weather, alas, cough, cough. The new pharmacy staff seem to be polite, helpful and-- I've been walking by their little theatre box (while shopping at the Safeway) for years-- fairly stable in their employment.
Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Dómine Jesu Christe, veræ humilitátis et exémplar et prǽmium: quǽsumus; ut, sicut beátum Francíscum in terréni honóris contémptu imitatórem tui gloriósum effecísti, ita nos ejúsdem imitatiónis et glóriæ tríbuas esse consórtes: Qui vivis.
Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 19, 27-29.
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium. Ps. 20, 3 et 4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Secreta. Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Francíscus, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Francíscus, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiæ.
Eccli. 45, 1-6.
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Gloríficávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum; ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Francíscus, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri Mariae
Comments
Post a Comment