Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem: Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum...
Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, ejus suavissímo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat.
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quae pro nostra fraglitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Today is the 23rd Sunday post Pentecosten, the 5th and final Sunday of October, thus the feast of Our Lord Jesus Christ, King of the Universe. The Mass is Dignus est Agnus qui occisus est. Both Le Barroux and Saint-Eugène keep the feast today rather than on the last Sunday of the liturgical year (November 24 this year) as is done in the Pauline Rite. The 23rd Sunday is commemorated, as I understand the rubrics.
At Saint-Eugène, the Liturgia page for today is here. The livret for Holy Mass is here, that for Vespers and Benediction is here, and for the commemoration of the Sunday at Vespers is here.
At Saint-E., as the clerics enter the church, the Schola sang an excerpt, Judex, from the second part of Charles Gounod's oratorio Mors et Vita. The Messe royale of Henry du Mont was sung.
Dr Touve Radovondrahety will be in my poor prayers specially today since it is his final performance at the organ at Saint-Eugène-Sainte-Cécile. M Rigot was at the organ for Vespers.
Introitus. Apoc. 5, 12; 1, 6. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Ps. 71, 1. Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V. Glória Patri.
Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas, in sæcula sæculórum.
Introitus. Apoc. 5, 12; 1, 6. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Ps. 71, 1. Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, ejus suavissímo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat.
But at Le Barroux the Sunday was not commemorated.
Oratio. Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quae pro nostra fraglitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.
Coloss. 1, 12-20.
Fratres: Grátias ágimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui eripuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúra: quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cœlis et in terra, visibília et invisibília, sive Throni, sive Dominatiónes, sive Principátus, sive Potestátes: ómnia per ipsum, et in ipso creáta sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre; et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt, in Christo Jesu Dómino nostro.
Graduale. Ps. 71, 8 et 11. Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. V. Et adorábunt eum omnes reges terræ: omnes gentes sérvient ei.

Allelúja, allelúja. V. Dan. 7, 14. Potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 18, 33-37.
In illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judæórum? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an alii dixérunt tibi de me? Respóndit Pilátus: Numquid ego Judǽus sum? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo Rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam.
Credo.
At Saint-Eugène, the Laudes regiae were sung at the incensings at the Offertory.
Offertorium. Ps. 2, 8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
Offertorium. Ps. 2, 8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
Secreta. Hóstiam tibi, Dómine, humánæ reconciliatiónis offérimus: præsta, quǽsumus; ut, quem sacrifíciis præséntibus immolámus, ipse cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat, Jesus Christus Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum.
Secreta. Pro nostræ servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus: ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris. Per Dóminum.
Præfatio.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui unigénitum Fílium tuum, Dóminum nostrum Jesum Christum, Sacerdótem ætérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánæ sacraménta perágeret: et suo subjéctis império ómnibus creatúris, ætérnum et universále regnum, imménsæ tuæ tráderet Majestáti. Regnum veritátis et vitæ: regnum sanctitátis et grátiæ: regnum justítiæ, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus.
At Saint-Eugène, at the Elevation the Schola sang the O salutaris Hostia of Dimitri Bortniansky (1751-1825).
At Saint-Eugène, at the Communio the Schola sang another excerpt from Gounod's Mors et Vita, the text also from the Apocalypse of Saint John.
Ego sum Alpha et Omega, inítium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vivæ gratis. Qui vícerit possidébit hac: et ero illi Deus, et erit ille Mihi fílius.
Ecce, tabernáculum Dei cum honínibus, et habitábit cum eis, et ispi pópulus Ejus erunt et Ipse Deus cum eis erit eórum Deus.
Communio. Ps. 28, 10 et 11. Sedébit Dóminus Rex in ætérnum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Postcommunio. Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militáre gloriámur, cum ipso, in cœlésti sede, júgiter regnáre póssimus: Qui tecum.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.
The Last Gospel today is the Gospel of the 23rd Sunday, not the Prologus of Saint John's Gospel as is usual. The Prologus is substituted on Sundays when... I don't know, ha; rubricarius non sum. Maybe whenever the proper Sunday's Gospel lesson is not read because of a feast, it is read in the stead of Saint John's Prologus? (Although this, Sunday, morning, I ought to note that this rubric is from the 1923 Missale Romanum: while I can presume that it remained unchanged through 1939 and 1954 and 1955 and 1960, I don't know this).
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 9, 18-26.
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce, princeps unus accéssit et adorábat eum, dicens: Dómine, fília mea modo defúncta est: sed veni, impóne manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus sequebátur eum et discípuli ejus. Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro et tétigit fímbriam vestiménti ejus. Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero. At Jesus convérsus et videns eam, dixit: Confíde, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est múlier ex illa hora. Et cum venísset Jesus in domum príncipis, et vidísset tibícines et turbam tumultuántem, dicebat: Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum. Et cum ejécta esset turba, intrávit et ténuit manum ejus. Et surréxit puella. Et éxiit fama hæc in univérsam terram illam.
At Saint-Eugène, the Christus vincit of Aloys Kunc (1832-1895), harmonised by Gaston Roussel (1913-1985), was sung during the procession at the end of Holy Mass.
I've remembered at last to add the video recording of Vespers, eh.
Laus Deo Virginique Matri Mariae
Comments
Post a Comment