Deus, qui hodiérna die beátum Dionýsium, Mártyrem tuum atque Pontíficem, virtúte constantiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tríbue nobis, quǽsumus; eórum imitatióne, pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.
Deus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum ad fidem in géntibus propagándam mirabíliter excitáre dignátus es, ac per eum in erudiéndis fidélibus novam in Ecclésia tua famíliam congregásti: da nobis fámulis tuis; ita ejus institútis profícere, ut prǽmia consequámur ætérna. Per Dominum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula sæculórum. Amen.
Today is Wednesday in the 20th week post Pentecosten, the 2nd of October, and the feast of the Confessor Saint John Leonardi; I will add his Mass, below that of the Saints of Paris.
Until some point prior to the reign of Pius XII and traditionally (my ordo, reflecting the status quo in 1939, provides this) it was the feast of Saint Dionysius, Denys, Bishop of Paris and his deacons Saints Rusticus and Eleutherius: he was traditionally understood to be the Dionysius Areopagita of the Apostle's Acts although this has proved to be an insupportable identification. I don't recall certainly what happens at Saint-E. but I believe the feast is celebrated sollemniter on a Sunday (it was observed last year on Sunday 15 October) although a missa lecta will be said today, I expect. There is a proper Mass at Paris, Annunciate inter gentes quoniam omnes dii gentium daemonia, so the Mass in the Missale Romanum, Sapientiam Sanctorum narrent populi, is not said.
At Le Barroux, the ordo indicates that the Sunday Mass, Omnia quæ fecísti nobis Dómine, was sung today. The proper Mass of the Holy Martyrs as said by M l'Abbé Grodziski at Saint-Eugène today, I coped from last year's livret, here; he commemorated the feast of the Holy Confessor. None of the chant scores are at Gregobase or otherwise available to me.
Introitus. Ps 95, 3, 5, et 1. Annunciate inter gentes quóniam omnes dii géntium dæmónia, Dóminus autem cœlos fecit. Ps. Cantáte Dóminum cánticum novum: cantáte Dómino omnis terra. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui hodiérna die beátum Dionysium Mártyrem tuum atque Pontíficem virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tribue nobis, quæsumus; ex eórum imitatióne pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum ad fidem in géntibus propagándam mirabíliter excitáre dignátus es, ac per eum in erudiéndis fidélibus novam in Ecclésia tua famíliam congregásti: da nobis fámulis tuis; ita ejus institútis profícere, ut prǽmia consequámur ætérna. Per Dominum.
Graduale. II Cor. 1, 14, I Cor. 9, 1 et 4, 15. Glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi. V. Opus meum vos estis in Dómino; nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
Allelúia, allelúia. V. Beátus vir sanctus Dionysius, urbis Parisiénsis epíscopus, martyrii corónam méruit, quem suscepérunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes.
Sequentia.
GAVDE prole, Græcia,
Gloriétur Gállia
Patre Dionysio.
Exsúltet ubérius
Felíci Parísius
Illústris martyrio.
DIES festus ágitur
Quo trium recólitur
Mártyrum victória:
Quorum patrocínio
Tota gaudet régio,
Regni stat poténtia.
JUXTA patrem pósiti,
Bellatóres ínclyti,
Digni sunt memória.
Sed illum præcípue
Récolit assídue
Regális Ecclésia.
HIC a summo Præsule
Diréctus in Gálliam,
Non gentis incrédulæ
Verétur insániam.
Gallórum Apóstolus
Vénerat Lutétiam,
Quam tenébat súbdolus
Hostis velut própriam.
HIC constrúcto Christo templo,
Verbo docet et exémplo,
Corúscat miráculis.
Turba credit, error cedit,
Fides crescit, et claréscit
Nomen tanti præsulis.
HIS audítis, fit insánus
Imperátor inhumánus,
Mittítque Fescénnium,
Qui pastórem animárum,
Fide, vita, signis clarum,
Trahat ad supplícium.
INFLIGUNTUR seni pœnæ,
Flagra, carcer, et caténæ;
Invícta sed constántia
Torménta vincit ómnia.
Recordátus emensórum,
Fortis athléta, labórum,
Per nova gandens prælia,
Ætérna quærit præmia.
IMMOLATI vir beátus
Agni carne saginátus,
Et præsénti roborátus,
Ad certámen númine.
Quam sermóne prædicávit,
Mille signis quam probávit,
Hanc signáre festinávit
Fuso fidem sánguine.
PRODIT Martyr conflictúrus:
Sub secúri stat secúrus;
Ferit lictor
Sicque victor
Consummátur gládio.
Se cadáver mox erexit;
Truncus truncum caput vexit;
Quod feréntem huc diréxit
Angelórum légio.
TAM præclára pássio
Répleat nos gáudio.
Amen. Allelúia.
Credo.
Offertorium. I Thess. 2, 8. Tradídimus vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.
Secreta. Glóriam tibi, Dómine, et lætítiam nobis salutáris tui reddat sacrifícium solémne, quod tibi hac sacra die offérimus, gaudéntes et congratulántes sanctis Martyribus tuis, quibus gáudium fuit immolári supra sacrifícium et obséquium fídei nostræ. Per Dóminum.

Secreta. Súscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris hóstiæ: et præsta; ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, úbique géntium júgiter offerátur. Per Dóminum.
Praefatio propria.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Qui nos secúndum misericórdiam tuam magnam, de ténebris ad lucem vocáre dignátus es, et de potestáte sátanæ eréptos, in fílios adoptiónis assúmere. Tua enim, Dómine, misericórdia tua grátia, verbum fídei in nobis Mártyrum tuórum labóre seminátum est, et sánguine fœcundátum. Nunc ergo, Pater sancte, confírma hoc quod operátus es in nobis, et gregem istum; quem Fílio tuo donásti, consérva tuæ virtútis auxílio: ut sanctificátum in veritáte, perféctum in unitáte, consummáre dignéris in glória; per eúmdem Christum Dóminum nostrum, Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Benedícat nos Deus Pater, custódiat nos Jesus Christus, illúminet nos Spíritus Sanctus ómnibus diebus vitæ nostræ: confírmet nos virtus Christi, intercedéntibus sanctíssimi Dionysio, Rústico et Eleuthério: indúlgeat nobis Dóminus univérsa delícta nostra, allelúia.
Postcommunio. Deus, qui beáti Dionysii ministério eam nobis grátiam contulísti, ut ex infidélibus fidéles, ex peccatóribus iusti efficerémur: concéde, quæsumus; ut ejus et sociórum patrocínio adjúti, viam mandatórum tuórum sine offensióne currámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Pretiósi córporis, et sánguinis tui sacris refécti mystériis, Dómine, adprecámur: ut beáti Joánnis Confessóris tui exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit: Qui vivis.
The Mass of the Holy Confessor In sermonibus Domini opera eius.
Introitus. Eccli. 42, 15-16. In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus. Ps. 95, 1. Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum ad fidem in géntibus propagándam mirabíliter excitáre dignátus es, ac per eum in erudiéndis fidélibus novam in Ecclésia tua famíliam congregásti: da nobis fámulis tuis; ita ejus institútis profícere, ut prǽmia consequámur ætérna. Per Dominum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
2 Cor. 4, 1-6 et 15-18.
Fratres: Habéntes administratiónem juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicámus occúlta dedécóris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo. Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum: in iis, qui péreunt, est opértum: in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Omnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actione, abúndet in glóriam Dei. Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim, quod in praesenti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis, non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
Graduale. Ps. 72, 21; 68, 10. Inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: zelus domus tuæ comédit me. V. Isai. 49, 2. Pósuit os meum quasi gládium acutum: in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 70, 7. Tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis. Allelúja.
~+~+~+~

Luc. 10, 1-9.
In illo témpore: Designávit Dóminus et alios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sǽculum, neque peram, neque calceaménta: et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium. Col. 1, 25. Christi factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi, ut ímpleam verbum Dómini.
Secreta. Súscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris hóstiæ: et præsta; ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, úbique géntium júgiter offerátur. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Philipp. 3, 7. Quæ mihi fúerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detriménta.
Postcommunio. Pretiósi córporis, et sánguinis tui sacris refécti mystériis, Dómine, adprecámur: ut beáti Joánnis Confessóris tui exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit: Qui vivis.
Communio. Philipp. 3, 7. Quæ mihi fúerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detriménta.
Postcommunio. Pretiósi córporis, et sánguinis tui sacris refécti mystériis, Dómine, adprecámur: ut beáti Joánnis Confessóris tui exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit: Qui vivis.
Laus Deo Virginique Matri Mariae
Comments
Post a Comment