De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam, allelúja...

Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quae pro nostra fraglitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Lucano Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.





Today is Wednesday in the 23rd week post Pentecosten, the 5th of October, and is again a feria; at Le Barroux the Sunday Mass, Dicit Dominus ego cogito cogitationes pacis, was sung. When I return from the walk and the shopping we shall see which Mass is said at Saint-Eugène.

M l'Abbé Grodziski is vested in red, so he is not saying the Sunday Mass. It is the feria also in the arrangements of Ioannes XXIII, so unless there is a feast proper to France etc it is a votive Mass. Laetabitur iustus in Domino it is: for a martyr not a bishop. Hmm. When M Grodziski reaches the homily I will be able at least to hear the name of the Holy Martyr. Saint Lucan, whose name I do now recall seeing in the Martyrology:  

Lutétiæ Parisiórum sancti Lucáni Mártyris.

So doubtless the Holy Martyr's feast is proper in the Church of Paris. The texts seem to be identical to those in the Missale Romanum.

Introitus. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. Ps.ibid.,2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Lucano Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 2, 8-10; 3, 10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cœlésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales perseditiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.

Graduale. Ps. 36, 24. Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam. ℣. Ibid., 26. Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.





Allelúja, allelúja. ℣. Joann. 8, 12. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 26-32.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 20,4-5. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.





Secreta. Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Joann. 12, 26. Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.





Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedente beáto Lucano Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri Mariae













Comments