Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium, alleluia, alleluia...

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.

Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eumdem Dóminum.




 


Today is Friday in the 20th week post Pentecosten and the feast of the Maternity of Our Lady the Blessed Virgin Mary. This feast was in the Kalendarium from the reign of Pius XI through that of Ioannes XXIII; in the Pauline Rite it is celebrated on the Kalends of January as the Octave of Christmas. It appears that the Mass Ecce Virgo concipiet was sung at Le Barroux and I presume it will be at Saint-Eugène.

At Saint-Eugène, M le Curé did indeed celebrate Holy Mass of the feast.

Introitus. Is. 7, 14. Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V. Glória Patri.






Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eumdem Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 23-31.
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale. Is. 11, 1-2. Egrediétur virga de rádice Jesse, et flos de rádice ejus ascéndet. V. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini.





Allelúja, allelúja. V. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 43-51.
In illo témpore: Cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diei, et requirébant eum inter cognátos, et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requirentes  eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedentem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus, et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse. Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis.

Credo.

Offertorium.
Matth. 1, 18. Cum esset desponsáta mater ejus María Joseph, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.





Secreta. Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis, Unigéniti tui matris intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem, et pacem. Per eumdem Dóminum.

Præfatio de Beata Maria Virgine.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Iesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.





Postcommunio. Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per eumdem Dominum.



Laus Deo Virginique Matri Mariae














Comments