Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui...


Concéde nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpetua mentis et corporis sanitáte gaudére: et, gloriosa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristitia, et aeterna perfrui lætítia. Per Dóminum.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut Apostolórum tuórum Simonis et Judæ gloriósa natalítia prævénimus; sic ad tua benefícia promerénda, majestátem tuam pro nobis ipsi prævéniant. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.






Today is Saturday in the 22nd week post Pentecosten, the 4th of October. The feast of the Holy Apostles Simon and Jude is Monday, hence its Vigil is anticipated tomorrow (since the Sunday is the actual day of the Vigil). This is the arrangement that existed until 1954 (in the reign of Pius XII). From that point until 1960 (in the reign of Ioannes XXIII) the Saturday commemoration of Our Lady was celebrated; at Le Barroux this Salva sancta Parens was sung. And once the recording is begun, we'll know that this is certainly the case, ahem. It is. 

I have to go out to the supermarket et cetera and so may or may not get around to adding the Vigil Mass Intret in conspectu tuo Domine here. I did this Friday evening, infra.

Introitus. Sedulius. Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem: qui cœlum terrámque regit in sǽcula sæculórum. Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Concéde nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, 
perpetua mentis et corporis sanitáte gaudére: et, gloriosa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristitia, et aeterna perfrui lætítia. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 14-16.
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. 

Graduale. Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénia es Mater Salvatóris. ℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.





Allelúja, allelúja. ℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 27-28.
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.

Offertorium. Luc. 1, 28 et 42. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.





Secreta. Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.

Præfatio de Beatissima Maria Virgine.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in veneratione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Iesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Beáta viscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium, allelúja.





Postcommunio. Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass of the Vigil of the Holy Apostles.

Introitus. Ps. 78,11,12 et 10. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gemitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V. Glória Patri.

Kyrie.

Oratio.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut Apostolórum tuórum Simonis et Judæ gloriósa natalítia prævénimus; sic ad tua benefícia promerénda, majestátem tuam pro nobis ipsi prævéniant. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 4, 9-14.
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 78, 10 et 2. Vindíca, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. V. Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli: carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ.

✠  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 1-7.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. 

Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.

Secreta. Munéribus nostris, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ festa præcédimus: te supplíciter deprecántes; ut, quæ consciéntiæ nostræ præpediúntur obstáculis, illórum méritis grata reddántur. Per Dóminum.

Praefatio communis (evidently, ahem; there is one de Apostolis but it is perhaps Gallican or restored to the Pauline Missal viz I cannot readily find it in the usual places to copy: a renewal, a ressourcement, of the catalogue of praefationes was and is welcome). One of these days I will write out what I believe to have been the proper changes that the postconciliar novelists ought to have accomplished, ha.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 78, 2 et 11. Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.

Postcommunio. Sumpto, Dómine, sacramento, supplíciter deprecámur: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quod temporáliter gérimus, ad vitam capiámus ætérnam. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri Mariae

















Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Commemoratio Sanctae Mariae in Sabbato

Comments