Aquæ multæ non potuérunt extinguere caritátem, nec flúmina óbruent illam...

Dómine Jesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti: da nobis ejus méritis et imitatióne; ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, jugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur: Qui vivis et regnas.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.






Today is Thursday in the 21st week post Pentecosten and the feast of Saint Marguerite-Marie Alacoque, Virgin and apostle of the Church's modern devotion to the Most Sacred Heart of Our Lord. So far as I can see, the Mass Sub umbra illius quem desideraveram sedi was celebrated at Le Barroux (with the praefatio de Sanctis) and will be at Saint-Eugène (the Missale Romanum evidently providing the praefatio communis). 

At Saint-Eugène, Pater Thomas SJ is celebrating the Holy Mass Sub umbra illius quem desideraveram sedi.

Introitus. Cant. 2, 3. Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Dómine Jesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti: da nobis ejus méritis et imitatióne; ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, jugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur: Qui vivis et regnas.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-9 et 1, 4-19.
Fratres: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduale. Cant. 8, 7. Aquæ multæ non potuérunt extinguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. V. Ps. 72, 26. Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.





Allelúja, allelúja. V. Cant. 7, 10. Ego dilécto meo, et ad me conversio ejus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve.

Offertorium. Zach. 9, 17. Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines?





Secreta. Accépta tibi sint, Dómine, plebis tuæ múnera: et concéde; ut ignis ille divínus nos inflámmet, quo de Corde Fílii tui emisso beáta Margaríta María veheménter æstuávit. Per eúndem Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Cant. 6, 2. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.





Postcommunio. Córporis et Sánguinis tui, Dómine Jesu, sumptis mystériis: concéde nobis, quǽsumus, beáta Margaríta María Vírgine intercedénte; ut, supérbis sǽculi vanitátibus exútis, mansuetúdinem et humilitátem Cordis tui indúere mereámur: Qui vivis.



Laus Deo Virginique Martri Mariae















Comments