Annunciate inter gentes quóniam omnes dii géntium dæmónia, Dóminus autem cœlos fecit, alleluia, alleluia...

Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repæséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut, quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur. Per Dóminum.

Deus, qui hodiérna die beátum Dionysium Mártyrem tuum atque Pontíficem virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tribue nobis, quæsumus; ex eórum imitatióne pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.







Today is the 21st Sunday post Pentecosten, the 3rd of October; the Mass is In voluntate tua Domine. At Le Barroux, however, it is the anniversary of the Dedication of the Abbatial Church and so the Mass Terribilis est locus iste was sung. At Saint-Eugène, it is the feast of Saint Denis, first Bishop of Paris (and his companions Saints Rusticus and Eleutherius), and heavenly Patron of the Church of Paris; consequently, the Mass Annunciate inter gentes was solemnly celebrated. I will put Terribilis est in the first place and then Annunciate, and then In voluntate tua.

The Liturgia page for today's feast is here. The libellus for Holy Mass is here, for Vespers here, and for the commemoration of 2nd Vespers of the 21st Sunday here.

Introitus. Gen. 28, 17. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repæséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut, quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 21, 2-5.
In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.

Graduale. Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est. ℣. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 137, 2. Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 19, 1-10.
In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in arborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, féstinans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et féstinans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.

Credo.

Offertorium.
1. Paral. 29, 17 et 18. Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repertus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.





Secreta. Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, quicúmque intra templi hujus, cujus anniversárium dedicatiónis diem celebrámus, ámbitum continémur, plena tibi atque perfécta córporis et ánimæ devotióne placeámus; ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna prǽmia, te adjuvante, perveníre mereámur. Per Dóminum.

Præfatio.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 21, 13. Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui pétii, accipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur.





Postcommunio. Deus, qui de vivis et electis lapídibus ætérnum majestáti tuæ prǽparas habitáculum: auxiliáre pópulo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiæ tuæ corporálibus próficit spátiis, spirituálibus amplificétur augméntis. Per Dóminum.


~+~+~+~


At Saint-Eugène, the Solemn Mass Annunciate inter gentes was celebrated. At the procession, an extract from the second part of  Charles Gounod's oratorio Mors et Vita. The Mass is Henry du Mont's Messe royale.

Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas, in sæcula sæculórum.

 


 

The scores of the Proper are not at Gregobase.

Introitus. Ps 95, 3, 5, et 1. Annunciate inter gentes quóniam omnes dii géntium dæmónia, Dóminus autem cœlos fecit. Ps. Cantáte Dóminum cánticum novum: cantáte Dómino omnis terra. V. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui hodiérna die beátum Dionysium Mártyrem tuum atque Pontíficem virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tribue nobis, quæsumus; ex eórum imitatióne pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.

Oratio. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Dóminum.

Graduale. II Cor. 1, 14, I Cor. 9, 1 et 4, 15. Glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi. V. Opus meum vos estis in Dómino; nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.

Allelúia, allelúia. V. Beátus vir sanctus Dionysius, urbis Parisiénsis epíscopus, martyrii corónam méruit, quem suscepérunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes.

Sequentia. Prose composée par le roi de France Robert II le Pieux (972-1031).

GAVDE prole, Græcia,
Gloriétur Gállia
Patre Dionysio.

Exsúltet ubérius
Felíci Parísius
Illústris martyrio.

DIES festus ágitur
Quo trium recólitur
Mártyrum victória:

Quorum patrocínio
Tota gaudet régio,
Regni stat poténtia.

JUXTA patrem pósiti,
Bellatóres ínclyti,
Digni sunt memória.

Sed illum præcípue
Récolit assídue
Regális Ecclésia.

HIC a summo Præsule
Diréctus in Gálliam,
Non gentis incrédulæ
Verétur insániam.

Gallórum Apóstolus
Vénerat Lutétiam,
Quam tenébat súbdolus
Hostis velut própriam.

HIC constrúcto Christo templo,
Verbo docet et exémplo,
Corúscat miráculis.

Turba credit, error cedit,
Fides crescit, et claréscit
Nomen tanti præsulis.

HIS audítis, fit insánus
Imperátor inhumánus,
Mittítque Fescénnium,

Qui pastórem animárum,
Fide, vita, signis clarum,
Trahat ad supplícium.

INFLIGUNTUR seni pœnæ,
Flagra, carcer, et caténæ;
Invícta sed constántia
Torménta vincit ómnia.

Recordátus emensórum,
Fortis athléta, labórum,
Per nova gandens prælia,
Ætérna quærit præmia.

IMMOLATI vir beátus
Agni carne saginátus,
Et præsénti roborátus,
Ad certámen númine.

Quam sermóne prædicávit,
Mille signis quam probávit,
Hanc signáre festinávit
Fuso fidem sánguine.

PRODIT Martyr conflictúrus:
Sub secúri stat secúrus;
Ferit lictor
Sicque victor
Consummátur gládio.

Se cadáver mox erexit;
Truncus truncum caput vexit;
Quod feréntem huc diréxit
Angelórum légio.

TAM præclára pássio
Répleat nos gáudio.
Amen. Allelúia.

Credo.

At Saint-Eugène, during the incensing at the Offertory, the Laudes regiae (8th century) were sung.

Offertorium. I Thess. 2, 8. Tradídimus vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.

Secreta. Glóriam tibi, Dómine, et lætítiam nobis salutáris tui reddat sacrifícium solémne, quod tibi hac sacra die offérimus, gaudéntes et congratulántes sanctis Martyribus tuis, quibus gáudium fuit immolári supra sacrifícium et obséquium fídei nostræ. Per Dóminum.

Secreta. Suscipe, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Dóminum.

Praefatio propria.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Qui nos secúndum misericórdiam tuam magnam, de ténebris ad lucem vocáre dignátus es, et de potestáte sátanæ eréptos, in fílios adoptiónis assúmere. Tua enim, Dómine, misericórdia tua grátia, verbum fídei in nobis Mártyrum tuórum labóre seminátum est, et sánguine fœcundátum. Nunc ergo, Pater sancte, confírma hoc quod operátus es in nobis, et gregem istum; quem Fílio tuo donásti, consérva tuæ virtútis auxílio: ut sanctificátum in veritáte, perféctum in unitáte, consummáre dignéris in glória; per eúmdem Christum Dóminum nostrum, Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

At Saint-Eugène, at the Elevation the O salutaris hostia of Orléans (1760) of François Giroust (1739-1799), maître de chapelle of Louis XVI.

Agnus Dei.

At Saint-Eugène, at the Communio the Magnificat in the 1st tone in the Parisian faux-bourdon with the solemn antiphon, also in the 1st tone, from the ancient (before the 9th century) Parisian rite, Benedícat nos Deus.

Benedícat nos Deus Pater, custódiat nos Jesus Christus, illúminet nos Spíritus Sanctus ómnibus diebus vitæ nostræ: confírmet nos virtus Christi, intercedéntibus sanctíssimi Dionysio, Rústico et Eleuthério: indúlgeat nobis Dóminus univérsa delícta nostra, allelúia.

Communio. In benedictióne * justórum exaltábitur cívitas, et nomen eórum vivet in generatiónem.

Postcommunio. Deus, qui beáti Dionysii ministério eam nobis grátiam contulísti, ut ex infidélibus fidéles, ex peccatóribus iusti efficerémur: concéde, quæsumus; ut ejus et sociórum patrocínio adjúti, viam mandatórum tuórum sine offensióne currámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, quod ore percépimus, pura mente sectémur. Per Dóminum.

At Saint-Eugène, at the procession, the Christus vincit of Aloys Kunc (1832-1895), maître de chapelle of the Cathedral of Toulouse, harmonised by Gaston Roussel (1913-1985), pastor of Port-Marly, maître de chapelle of the Cathedral of Versailles. 







~+~+~+~


The Mass In voluntate tua Domine of the 21st Sunday post Pentecosten.

Introitus.
Esth. 13, 9 et 10-11. In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cœlum et terram et univérsa, quæ cœli ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Dóminum.

Lectio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 6, 10-17.
Fratres: Confortámini in Dómino et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut póssitis stare advérsus insídias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiae, in coelestibus.  Proptérea accípite armatúram Dei, ut póssitis resístere in die malo et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ, et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo póssitis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spíritus, quod est verbum Dei.

Graduale. Ps. 89, 1-2. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. ℣. Priúsquam montes fíerent aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 113, 1. In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 23-35.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cœlórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem mília talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venúmdari et uxórem ejus et fílios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum et débitum dimisit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocábat eum, dicens: Redde, quod debes. Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus, quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? Et irátus dóminus ejus, tradidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cœléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.

Credo.

Offertorium.
Job 1. Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus ac timens Deum: quem Satan pétiit ut tentáret: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes et in carnem ejus: perdidítque omnem substántiam ipsíus et fílios: carnem quoque ejus gravi úlcere vulnerávit.





Secreta. Suscipe, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placari voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Dóminum. 

Præfatio de Sanctissima Trinitate.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 118, 81, 84 et 86. In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judícium? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus meus.





Postcommunio. Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, quod ore percépimus, pura mente sectémur. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri Mariae
















Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments