Ergo, dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, maxime autem ad domésticos fídei...

Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.





Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram, allelúia.


Today is the 15th Sunday post Pentecosten, the 1st of September. The Liturgia page for today is here; the libellus for Holy Mass is here and the one for Vespers here. At Vespers, second of the Sunday, commemorations will be sung also of the first Vespers of the feast of Saint Stephen King of Hungary and of the feast of the Blessed Martyrs of September.

I looked at the Rationale this morning because September's Benedictus features Drs Eger and Thomas's version of Durandus's text for the 17th Sunday post Pentecosten, a note to which explains how the Gospel lessons (among many other differences) will vary from what is found in the Missale romanum. Durandus found today's Gospel on the 16th Sunday, not today, and likewise last Sunday's  Nemo potest duobus dominis servire today. (Matins begins with the Prophet Job today and with the Book of Judith on the 18th Sunday; that series has its own peculiarities which Dr DiPippo has lucidly explained at New Liturgical Movement but which I have never managed to keep in my poor head.) 

Dominica decimaquinta habet eamdem intentionem cum praecedenti, et ideo in quibusdam Ecclesiis in his duabus dominicis legitur liber Judith, et Introitus est: Inclina aurem tuam Domine. Versus est: Laetifica animam servi tui, quoniam ad te Domine levavi animam meam, quasi dicat: non ad carnalia desideria. In Epistola monet nos ut non simus vitulus saginatus, sed simus spirituales, unde dicit ibi Paulus: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam... qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem. Sequitur Responsorium: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine, qui dạt victoriam in manu foeminae, quando fecit hominem vincere in carne; et quia hoc facit qui praeparat cor suum ad serviendum Deo, sequitur Alleluja: Paratum cor meum, Deus, etc...

That Graduale was sung last week, for the 14th Sunday and the  Alleluia is the 20th Sunday's, eh. I may copy the Benedictus note here later on; it is... less confusing to focus on the sequence of the Gospel lessons, ha.

And since I was in Divinum Officium fussing about with the series of Matins lessons, this is today's lesson for the Abbot Saint Giles. 

Lectio 9
Ægidius Atheniénsis, regiæ stirpis, a prima ætate divinis litteris et caritátis officiis ita déditus fuit, ut nihil præterea curare viderétur. Itaque, paréntibus mórtuis, totum patrimónium in páuperes erogávit; quin étiam túnicam exuit, ut ægrotum egentem tégeret, qua ille indútus, statim conváluit. Sed multis deinceps clarior miraculis, timens sui nóminis celebritátem, Arelátem ad beátum Cæsárium contendit. A quo post biennium discédens, secessit in eremum; ubi diutius herbárum radicibus et cervæ lacte, quæ státis ad eum horis veniebat, admirábili sanctitáte vixit. Quæ cerva, insequéntibus quodam die cánibus regiis, cum in antrum Ægidii refugísset, Galliæ regem ímpulit, ut ab eo summis precibus péteret, ut in loco speluncæ monastérium éxstrui paterétur. Cujus administratiónem, flagitante rege, invitus suscépit; eoque munere aliquot annis prudenter piéque gesto, migrávit in cælum.







Introitus. Ps. 85, 1 et 2-3. Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die. Ps. ibid., 4. Lætífica ánimam servi tui: quia ad te, Dómine, ánimam meam levávi. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 5, 25-26; 6, 1-10.
Fratres: Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Non efficiámur inanis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Fratres, et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans
teípsum, ne et tu tentéris. Alter alteríus ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechizátur verbo, ei, qui se catechízat, in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet
corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficiéntes. Ergo, dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, maxime autem ad domésticos fídei.

Graduale. Ps. 91, 2-3. Bonum est confitéri Dómino: et psallere nómini tuo, Altíssime. ℣. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 94, 3. Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 7, 11-16.
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. Hi autem, qui portábant, stetérunt. Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.

Credo.

At Saint-Eugène,
at the incensings at the Offertory the Dirigatur Domine oratio mea in the 5th tone in the Parisian faux-bourdon (from the 1739 edition) was sung.  





Offertorium. Ps. 39,2,3 et 4. Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.





Secreta. Tua nos, Dómine, sacramenta custodiant: et contra diabólicos semper tueántur incúrsus. Per Dóminum.

Præfatio de Sanctissima Trinitate.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

At Saint-Eugène, at the Elevation of the Most Holy Sacrament the O salutaris Hostia in the setting of Augustin D'Oliveira was sung. 

Agnus Dei.

At Saint-Eugène, at the Communion 
César Franck's Prelude, fugue and variation, op 18, in the transcription for violin and organ of Emmanuel Legrand. Franck was organist and maître de chapelle at the Basilica of Sainte-Clotilde.

Communio. Joann. 6, 52. Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.





Postcommunio. Mentes nostras et córpora possídeat, quǽsumus, Dómine, doni cœléstis operátio: ut non noster sensus in nobis, sed júgiter ejus prævéniat efféctus. Per Dóminum.

At Saint-Eugène, at the procession de sortie, the hymn O Marie, ô Mère chérie of the Sulpician Flavien Martineau (1830-1887), well-known in his day. 



LDVM












Comments