Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas...

Deus qui a tuendam catholicam fidem et universa in Christo instauranda, sanctum Pium Summum Pontificem, caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti: concede proptius ut eius instituta et exempla sectantes praemia consequamur aeterna. Per Dominum.






Today is Tuesday in the 15th week post Pentecosten and, since he was raised to the altars in 1954, the feast of Pope Saint Pius X. There is or was evidently a proper Mass, Extuli electum de populo. I must go hunt about for that (it's not in the 1923 Missal); the ordo says that it will be sung at Le Barroux. Hmm. It is in the Liber usualis I have, and in the hand missal too. I suppose that in 1954 it would have been too much to expect that the feast have the Mass of the Common (which Pius XII had created de novo only twelve years previously-- once one begins to welcome novelties one increasingly warms to the practice, I suppose). The Mass is proper to the feast except for the antiphon at the Offertory, Venite filii audite me

At Saint-Eugène, M le Curé celebrated Holy Mass today (indeed, the Mass Extuli electum de populo).

Introitus. Extuli electum de populo, oleo sancto meo unxi eum: ut manus mea a sit semper cum eo, et brachium meum confirmet eum. V. Ps. Gratias Domini in aeternum cantabo: per omnes generationes annuntiabo fidelitatem tuam ore meo. Gloria Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus qui a tuendam catholicam fidem et universa in Christo instauranda, sanctum Pium Summum Pontificem, caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti: concede proptius ut eius instituta et exempla sectantes praemia consequamur aeterna. Per Dominum.

Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Thessalonicenses.
1 Thess 2,2-8.
2 Sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. 3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. 5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: 6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. 7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. 8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.

Graduale. Annuntiavi iustitiam in coetu magno; ecce labia mea non cohibui: Domine tu nosti. V. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo; fidelitatem tuam et auxilium tuum narravi.





Alleluia, alleluia. Paras mihi mensam, inungis oleo caput meum, calix meus uberrimus est. Alleluia.





Copying the lessons from Mons Knox's version of the New Testament was far easier than hunting them out in the Missale Romanum.

 Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem.
Ioann. 21, 15-17.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.

Offertorium. Venite filii audite me: timorem Domini docebo vos.





Secreta. Oblationibus nostris quaesumus Domine benigne susceptis, da nobis ut haec divina mysteria sancto Pio Summo Pontifice intercedente sinceris tractemus obsequiis et fideli mente sumamus. Per Dominum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. 





Postcommunio. Mensae caelestis virtute refecti quaesumus Domine Deus noster: ut interveniente sancto Pio Summo Pontifice fortes efficiamur in fide et in tua simus caritate concordes. Per Dominum.



LDVM













Comments

Post a Comment