Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus...

Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.





Today is the 19th Sunday post Pentecosten and the 1st of October but the day's feast, the Dedication of [the Church, at Gargano] Saint Michael Archangel, takes precedence and that Mass, Benedicite Dominum omnes Angeli eius, was sung at both Le Barroux and at Saint-Eugène.

Not keeping up with Liturgia, I see that yesterday I missed, tsk, the parish pilgrimage of Saint-Eugène-Sainte-Cécile to the old Abbey church at Vivières which keeps the holy relics of Sainte Clotilde, Queen of France and widow (474-June 3 545). Holy Mass and 1st Vespers of the feast of the Dedication of Saint Michael's Church were streamed via TikTok; I tried following one of these Masses via (the  downloaded-for-the-occasion) TikTok for another special event without being much impressed by the application; doubtless if I had known this was happening, however, I would have tried again.

The Liturgia page for today's feast is here; the libellus for Holy Mass is here, and that for 2nd Vespers, here. The commemoration of the Sunday at 2nd Vespers is here.

At Saint-Eugène, at the beginning of Holy Mass the Asperges me Domini hyssopo et mundabor was chanted and the holy water sprinkled over the people as is usual on Sundays.

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Benedic, ánima mea. Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Oratio. Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 1, 1-5.
In diébus illis: Significávit Deus, quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et audit verba prophetíæ hujus: et servat ea, quæ in ea scripta sunt:
tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ, qui diléxit nos et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.

Graduale. Ps. 102, 20 et 1. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V. Benedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea, nomen sanctum ejus.





Allelúja, allelúja. V. Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in proelio: ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum.
Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Credo.

At Saint-Eugène, during the incensing at the Offertory the Lauds hymn, Christe sanctórum decus Angelórum, written by Saint Rhabanus Maurus (c 780-856), was sung; in the plainchant of the use of Coutances.

Christe, sanctórum decus Angelórum,
Rector humáni géneris et auctor,
Nobis ætérnum tríbue benígnus
Scándere cœlum.

Angelus pacis Míchael ad istam
Cœlitus mitti rogitámus aulam,
Nobis ut crebro veniénte crescant
Próspera cuncta.

Angelus fortis Gábriel, ut hostem
Pellat antíquum, vólitet ab alto,
Sæpius templum véniens ad istud,
Vísere nostrum.

Angelus nobis médicum salútis,
Mitte de cœlis Ráphael, ut omnes
Sanet ægrótos, paritérque nostros
Dírigat actus.

Hinc Dei nostri Génitrix María,
Totus et nobis chorus Angelórum
Semper assístat, simul et beáta
Cóncio tota.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cujus réboat in omni
Glória mundo. Amen.

Offertorium. Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei, allelúja.





Secreta. Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut easdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.

Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, quæ óculis tuae majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde. Per Dóminum.

Praefatio communis. 

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

At Saint-Eugène, the O salutaris Hostia at the Elevation is an adaptation of a Cherubikon taken from the Russian collection called the 'Vieux Siméon' (1903).

Agnus Dei.

At Saint-Eugène, at the Communio the Schola sang the venerable Adam of Saint-Victor's sequence Laus erumpat ex affectu, sung at Mont-Saint-Michel from the 12th century until the Revolution. 

LAVS erumpat ex affectu,
Psallat chorus in conspectu
Supernorum civium:

Laus jocunda, laus decora,
Quando laudi concanora
Puritas est cordium.

MICHAELEM cuncti laudent,
Nec ab hujus se defraudent
Diei lætitia:

Felix dies qua sanctorum
Recensetur Angelorum
Sollemnis victoria.

DRACO vetus exturbatur
et draconis effugatur
Inimica legio:

Exturbatus est turbator
et projectus accusator
A cœli fastigio.

SVB tutela Michaelis
Pax in terra, pax in cœlis,
Laus et jubilatio:

Cum sit potens hic virtute,
Pro communi stans salute,
Triumphat in prœlio.

SUGGESTOR sceleris,
Pulsus a superis,
Per hujus aeris
Oberrat spatia:

Dolis invigilat,
Virus insibilat,
Sed hunc adnihilat
Presens custodia.

TRES distinctæ hierarchiæ
Jugi vacant theoriæ
Jugique psallentio:

Nec obsistit theoria
Sive jugis harmonia
Jugi ministerio.

O quam miræ caritatis
Est supernæ civitatis
Ter terna distinctio:

Quæ nos amat et tuetur,
Vt ex nobis restauretur
Ejus diminutio.

SICUT sunt hominum
Diversæ gratiæ,
Sic erunt ordinum
Distincte gloriæ
Iustis in præmio;

Solis est alia
Quam lunæ dignitas,
Stellarum varia
Relucet claritas:
Sic resurrectio.

VETUS homo novitati,
Se terrenus puritati
Conformet cœlestium:

Coæqualis his futurus,
Licet nondum plene purus,
Spe præsumat præmium.

VT ab ipsis adjuvemur
Hos devote veneremur,
Instantes obsequio:

Deo nos conciliat
Angelisque sociat
Sincera devotio.

DE secretis reticentes
Interim cœlestibus,
Erigamus puras mentes
In cœlum cum manibus:

Vt superna nos dignetur
Cohæredes curia,
et divina collaudetur
Ab utrisque gratia.

CAPITI sit gloria
Membrisque concordia. Amen.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dominum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Beáti Archángeli tui Michaelis intercessióne suffúlti: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quod ore prosequimur, contingamus et mente. Per Dóminum.

Postcommunio. Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhaerere mandátis. Per Dóminum.

At Saint-Eugène, at the procession from the sanctuary at the conclusion of Holy Mass was sung Saint Michel et la France, a hymn sung to the air Reine de France (ut supra, in the livret). For some reason the image I saved won't upload here. Hmm.  


~+~+~+~+~


The Mass of the 19th Sunday post Pentecosten.

Introitus. Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. Ps. 77, 1. Attendite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 23-28.
Fratres: Renovámini spíritu mentis vestræ, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Irascímini, et nolíte peccáre: sol non occídat super iracúndiam vestram. Nolíte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat, unde tríbuat necessitátem patiénti.

Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. ℣. Elevatio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 104, 1. Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.






✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 22, 1-14.
In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisǽis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum cœlórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad nuptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce, prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, iratus est: et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed, qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad exitus viárum et, quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt nuptiae discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.

Credo.

Offertorium.
Ps. 137, 7. Si ambulávero in médio tribulationis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.





Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, quæ óculis tuae majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde. Per Dóminum.

Præfatio de Sanctissima Trinitate.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 118,4-5. Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiéndas justificatiónes tuas.





Postcommunio. Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhaerere mandátis. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matre












Comments