Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippolýti et Cassiáni veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Today is Tuesday in the 12th week post Pentecosten, the 4th day infra Octavam Sancti Laurentii, and the feast of the Martyrs Saints Hippolytus and Cassian; the Mass of the Holy Martyrs Salus autem iustorum a Domino provided in the Missale Romanum is what was sung at Le Barroux.
At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass of the feast of Queen Saint Radegunde with commemoration of the Holy Martyrs. Am going to add the orations of the Holy Queen from Introibo.fr (they are taken from a 1939 Proprium Galliae printed at Tours) but they were not the ones (presumably from the Proprium Parisiense) used by M l'Abbé. Eh; the Masses themselves are different: it is Cognovi Domine quia aequitas in the 1939 proper (which is in Commune non Virginum of the 1923 Missale Romanum for female saints nec virgine nec mártyre) and was Laeva eius sub capite meo (I believe) this morning, which doesn't seem to be an Introit at all at Gregobase. The Introit at Cantus Index is Laetemur inmortali gaudio Christum laudemus modulato carmine qui dedit nobis exoratricem Radegundim praeclaram. Ahem.
Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippolýti et Cassiáni veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere! confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Allelúja, allelúja. ℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehannam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confiténtur illum coram Angelis Dei.
Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum : quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: eius, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cuius sollémnia celebrámus. Per Dóminum.
Comments
Post a Comment