Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde...
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.
Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus. Per Dóminum.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Stephanum Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.
Today is Friday in the 10th week post Pentecosten and the feast of Saint Alphonsus Maria Liguori, Bishop, Confessor, and Doctor of the Church. The feast of the Martyr Pope Saint Stephen I was formerly celebrated on this date and was, after the Holy Doctor's feast was instituted, commemorated through the re-arrangements of Ioannes XXIII. It is also the First Friday but I read the ordo of Le Barroux to provide for the Mass of Saint Alphonsus with commemoration of the Holy Pope.
Friday at 0412. I misread the ordo; at Le Barroux they are singing the Mass Cogitationes Cordis eius of the Most Sacred Heart, on the First Friday of the month. But the feasts of the Holy Doctor and of the Holy Pontiff will be commemorated-- if I've correctly read the ordo at this point, ha, and those orations are all six of them infra. What I believe happens... believe, guess, surmise, ha, my guesses about why this or that happens are, while possibly amusing to the knowledgeable reader, have no other value (so I deleted all of the nonsense that originally followed 'happens').
At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass today in reparation for the blasphemous parody that was committed at the opening of the Olympic Games, the Mass Cogitationes Cordis eius of the Most Sacred Heart of Our Lord Jesus. His sermon was... rather longer than usual.
Introitus. Luc. 4, 18. Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. Ps. 77, 1. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.

[In Abbatia Sanctae Mariae Magdalenae de Sanctissimo Corde Domini Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum nostrum.]
Oratio. Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
2. Tim. 2, 1-7.
Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidálibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sæculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
Graduale. Ps. 118, 52-53. Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. V. Ps. 39, 11. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Allelúja, allelúja. V. Eccli. 49, 3-4. Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.

Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Stephanum Mártyrem tuum atque Summum Pontificem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
2. Tim. 2, 1-7.
Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidálibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sæculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
Graduale. Ps. 118, 52-53. Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. V. Ps. 39, 11. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Allelúja, allelúja. V. Eccli. 49, 3-4. Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 10, 1-9.
In illo témpore: Designávit Dóminus et alios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portáre sǽculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Credo.
Offertorium. Prov. 3, 9 et 27. Hónora Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.

[In Abbatia Sanctae Mariae Magdalenae de Sanctissimo Corde Domini Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem : ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.]
Secreta. Cœlésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitátis exúre: qui beáto Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére: Qui vivis.
Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Communio. Eccli. 50, 1 et 9. Sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum, quasi ignis effúlgens et thus ardens in igne.
[In Abbatia Sanctae Mariae Magdalenae de Sanctissimo Corde Domini Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Iesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cæléstia: Qui vivis et regnas.]
Postcommunio. Deus, qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem fidelem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine colláudent. Per Dóminum.
Postcommunio. Multíplica, quæsumus, Dómine, in Ecclesia tua spíritum grátiæ, quem dedísti: ut beáti Stephani Martyris tui atque Summi Pontíficis deprecatióne nec pastóri obœdiéntia gregis nec gregi desit cura pastóris. Per Dóminum.

LDVM
Comments
Post a Comment