Deus, qui beátum regem Ludovícum de terréno regno ad cæléstis regni glóriam transtulísti: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne Regís regum Jesu Christi Fílii tui fácias nos esse consórtes: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.
Today is the 14th Sunday post Pentecosten, the 4th of August; the Mass is Protector noster aspice Deus. At Saint-Eugène, the feast of King Saint Louis is celebrated, with commemoration of the Sunday at Mass and Vespers. The Mass in the Missale Romanum is Os iusti meditabitur sapientiem but the Mass from the Proprium Parisiense is In virtute tua Domine laetabitur rex. The Liturgia page for today is here. The livret for Holy Mass is here, for Vespers here, and the Sunday commemoration at Vespers, here.
Introitus. Ps. 83, 10-11. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super mília. Ps. ibid., 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 5, 16-24.
Fratres: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília: quæ prædíco vobis, sicut prædíxi: quóniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequantur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.
Graduale. Ps. 117, 8-9. Bonum est confidére in Dómino, quam confidére in hómine. ℣. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 94, 1. Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 6, 24-33.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fænum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.

The meditation for today from the Divine Intimacy of Fr Gabriel of Saint Mary Magdalene OCD, provided by Voice of the Family.
... The soul who, after choosing the path of perfection, does not go forth generously, with its whole heart, will never be contented. It will neither experience the joy of knowing that it belongs entirely to God, nor will it have the satisfaction of being able to follow all the attractions of the world; the first will be impeded by the soul’s unfaithfulness, the second by the fear of God which it still possesses....
Credo.
Offertorium. Ps. 33, 8-9. Immíttet Angelus Dómini in circuitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
Secreta. Concéde nobis, Dómine, quǽsumus, ut hæc hóstia salutáris et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio potestátis. Per Dóminum.
Præfatio de Sanctissima Trinitate.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 6, 33. Primum quǽrite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.
Postcommunio. Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant salvatiónis efféctum. Per Dóminum.
~+~+~+~
At Saint-Eugène, the Mass of King Saint Louis IX, from the Proprium Parisiense, is In virtute tua Domine laetabitur rex. The libellus with the texts is linked supra. M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass. M Vincent Rigot is at the organ.
The image is of course from the livret prepared by the Schola Sainte-Cécile.
Primum quǽrite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.
Introitus. 7th tone. Ps 20, 2-4. In virtute tua, * Dómine, lætábitur rex, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium cordis eius tribuísti ei, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. Ps. Prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis : * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátum regem Ludovícum de terréno regno ad cæléstis regni glóriam transtulísti: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne Regís regum Jesu Christi Fílii tui fácias nos esse consórtes: Qui tecum vivit et regnat.
Oratio. Custodi, Dómine, quæsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.
Lecto libri Machabaeorum.
1 Mach 3, 3-9.
In diébus illis: Dilatávit Judas glóriam pópulo suo, et índuit se lorícam sicut gigas, et succínxit se arma béllica sua in prǽliis, et protegébat castra gládio suo. Símilis factus est leóni in opéribus suis, et sicut cátulus leónis rúgiens in venatíóne. Et persecútus est iníquos, perscrútans eos; et qui conturbábant pópulum suum, eos succéndit flammis; et repúlsi sunt inimíci ejus præ timóre ejus, omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt; et directa est salus in manu ejus. Et exacerbábat reges multos, et lætificábat Jacob in operibus suis, et in sǽculum memória ejus in benedictióne. Et perambulávit civitátes Juda, et perdidit ímpios ex eis, et avértit iram ab Israel. Et nominátus est usque ad novíssimum terræ.
Graduale. 1st tone. Ps 88, 21-22. Inveni David * servum meum, óléo sancto meo unxi eum. V. Manus mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit * eum.
The Alleluia is the solemn chant composed in 1299 by Pierre de La Croix, maître de chapelle of Notre-Dame de Paris, for the occasion of the canonisation of Saint Louis.
Alleluia, alleluia. 5th tone. V. Benedíctus Dóminus Deus meús, qui docet manus meas * ad prǽlium. Alleluia.
This chant, from Solesmes for the Proper of France, is not, obviously, in the 5th tone used by Pierre de La Croix.
Sequentia. This was composed in 1298 by Pierre de La Croix, for the Proprium Parisiense.
✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.
Luc 19, 12-26.
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam nóbilis ábiit in regionem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini, dum vénio. Cives autem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. Et factum est, ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret, quantum quisque negotiátus esset. Venit autem primus, dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: tímui enim te, quia homo austérus es: tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti. Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve nequam. Sciébas, quod ego homo austérus sum, tollens, quod non pósui, et metens, quod non seminávi: et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usuris útique exegíssem illam? Et astántibus dixit: Auferte ab illo mnam et date illi, qui decem mnas habet. Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. Dico autem vobis: Quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferétur ab eo.
Credo.
Offertorium. 7th tone. Ecclus 47, 10 et 12. De omni * corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum qui fecit illum: dedit in celebratiónibus decus, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem.
Regem regum venerémur
Et de regis gloriémur
Ludovíci glória.
Ex Francórum regni cura
Beatórum regni jura
Póssidet in pátria.
Ipsum Christo conformátum
Magnum fecit et beátum
Virtútum imménsitas,
Longa fides, amor latus,
Alta spes, sed non elátus,
Profúnda humílitas.
Vultum habens David regis,
Ezechiæ zelum legis
Et Josíæ stúdium:
Doctus vere, lucis dator,
Vitæ custos et amator
In Christo vivéntium.
Orbis signis illustrátur,
Capto regi restaurátur
Hostis præda præditus:
Vita datur moritúris,
Claudis gressus, lux obscúris
Et captívis rédditus.
In extrémis successórem
Informávit et cultórem
Esse Dei dócuit.
Certus demum de coróna,
Maris undis dempto Jona,
Cœli portum ténuit.
Vita vivens beatórum,
Felix regnat rex Francórum
In beátis sédibus.
Supplicémus sancto Regi
Nos sanctórum jungi gregi
Piis ejus précibus.
Amen.
✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.
Luc 19, 12-26.
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam nóbilis ábiit in regionem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini, dum vénio. Cives autem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. Et factum est, ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret, quantum quisque negotiátus esset. Venit autem primus, dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: tímui enim te, quia homo austérus es: tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti. Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve nequam. Sciébas, quod ego homo austérus sum, tollens, quod non pósui, et metens, quod non seminávi: et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usuris útique exegíssem illam? Et astántibus dixit: Auferte ab illo mnam et date illi, qui decem mnas habet. Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. Dico autem vobis: Quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferétur ab eo.
Credo.
Offertorium. 7th tone. Ecclus 47, 10 et 12. De omni * corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum qui fecit illum: dedit in celebratiónibus decus, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem.
The Laudes regiae were sung at the incensing at the Offertory.
V. et R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V. et R. Exáudi Christe!
V. Ecclésiæ sanctæ Dei, salus perpétua!
V. Redémptor mundi R. Tu illam ádjuva.
V. Sancta María: R. Tu illam ádjuva.
R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V. et R. Exáudi Christe!
V. Francisce summo Pontífici et universáli papæ, vita!
V. Salvátor mundi: R. Tu illum ádjuva.
V. Sancte Petre: R. Tu illum ádjuva.
V. Sancte Paule: R. Tu illum ádjuva.
R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V. et R. Exáudi Christe!
V. Lauréntio archiepíscopo, et omni clero sibi commísso, pax, vita et salus contínua.
V. Sancte Dionysie: R. Tu illum ádjuva.
V. Sancta Genovéfa: R. Tu illum ádjuva.
R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V. Ludóvico christianíssimo et excellentíssimo cápiti domus regális, vita et glória!
V. Sancte Ludovice: R. Tu illum ádjuva.
V. Sancta Clotíldis: R. Tu illum ádjuva.
R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V. Francórum pópulo, cunctis judícibus et omni exercítui Francórum vita et victória.
V. Sancte Míchael: R. Tu illos ádjuva.
V. Sancta Johanna: R. Tu illos ádjuva.
R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V. Rex regum! R. Rex noster!
V. Spes nostra! R. Glória nostra!
V. Misericórdia nostra! R. Auxílium nostrum!
V. Lux, via et vita nostra.
R. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
R. Témpora bona véniant! Pax Christi véniat! Redémptis sánguine Christi:
V. Felíciter! R. Felíciter! Felíciter!
V. Regnum Christi véniat. R. Regnum Christi véniat. Deo grátias! Amen.
Secreta. Concéde nobis, Dómine, quæsumus, ut hæc hóstia salutáris, et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio potestátis. Per Dóminum.
Praefatio Sanctorum. From the Proprium Parisiense.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui glorificáris in concílio Sanctórum, et eórum coronándo mérita, corónas dona tua: Qui nobis in eórum præbes, et conversatióne exémplum, et communióne consórtium et intercessióne subsídium: ut tantam habéntes impósitam nubem téstium, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, et cum eis percipiámus immarcescíbilem glóriæ corónam: per Jesum Christum Dóminum nostrum, cujus sánguine ministrátur nobis intróitus in ætérnum regnum. Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Benedictus.
At the Elevation, the O salutaris Hostia in the setting of Augustin D'Oliveira.
Agnus Dei.
Communio. 2nd tone. Ps 5, 8 and Ps 137, 2. Introíbo * in domum tuum, Dómine; adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo.
The hymn of 2nd Vespers from the Proprium Parisiense was sung at the Communion, Te sancte, rursus, Ludovice, prælia. This hymn was written by Isaac Habert (1598-1668), doctor of the Sorbonne, canon theologian of Notre-Dame de Paris, preacher of the king, and bishop of Vabres in 1645. It was included in the 1643 breviary of Paris with the traditional plainchant of Paris.
Postcommunio. Deus, qui beáto Ludovíco, inter falláces temporális regni delícias, veram ætérni regni felicitátem toto corde concupíscere tribuísti: fac nos, quǽsumus; eiúsdem felicitátis amatóres, cuius in hoc sacramento pignus accépimus. Per Dóminum.
Postcommunio. Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant salvatiónis efféctum. Per Dóminum.
Te sancte, rursus, Ludovíce, prǽlia
Divína poscunt: tu crucis clavum tenens,
Speíque sacras ánchora fundans rates,
Moves tyránnis bella, Christo mílitas.
Vincis cadéndo: mors tibi victóriam
Aufert et addit: corpus hic palmæ tegunt
Nondum sepúltum; sed triúmpho nóbili
Cœlum parátur, et corónis sídera.
Tuus patérnæ rédditus terræ cinis
Regnum tuétur, dum throno præsens Dei,
Ætérna regnans pascis inter lília,
Favénsque blando nostra cernis lúmine.
Sit Trinitáti sempitérna glória,
Honor, potéstas, atque jubilátio,
In unitáte, quæ, gubérnans ómnia,
Per cuncta regnat sæculórum sǽcula.
Amen.
Postcommunio. Deus, qui beáto Ludovíco, inter falláces temporális regni delícias, veram ætérni regni felicitátem toto corde concupíscere tribuísti: fac nos, quǽsumus; eiúsdem felicitátis amatóres, cuius in hoc sacramento pignus accépimus. Per Dóminum.
Postcommunio. Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant salvatiónis efféctum. Per Dóminum.
The sortie des clercs was accompanied by M Rigot at the organ.
LDVM
Comments
Post a Comment