Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est...

Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges, intercedénte beáto Augustíno Confessóre tuo atque Pontífice, consuétae misericórdiæ tríbue benígnus efféctum. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui beátum Hermétem Mártyrem tuum virtúte constántiæ in passióne roborásti: ex ejus nobis imitatióne tríbue; pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.





Today is Wednesday in the 14th week post Pentecosten and the feast of the great Latin Father Saint Augustine, Bishop, Confessor and Doctor Ecclesiae. His Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius. It is also the feast of the Martyr Saint Hermes which was commemorated today at both Le Barroux and Saint-Eugène (and was in the entire Roman Church until the Pauline novelties were imposed).

At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass today.

Lectio 1
De libro Ecclesiástici.

Sir 3:1-4.
1 Fílii sapiéntiæ ecclésia justórum, et nátio illórum obediéntia et diléctio.
2 Judícium patris audíte, fílii, et sic fácite ut salvi sitis.
3 Deus enim honorávit patrem in fíliis, et judícium matris exquírens firmávit in fílios.
4 Qui díligit Deum exorábit pro peccátis et continébit se ab illis et in oratióne diérum exaudiétur.

R. Dómine, Pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu malígno: extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et desidérium malígnum avérte a me, Dómine; aufer a me concupiscéntiam, * Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.
V. Ne derelínquas me, Dómine, ne accréscant ignorántiæ meæ, nec multiplicéntur delícta mea.
R. Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.


Lectio 2
Sir 3:5-8.
5 Et, sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam;
6 Qui honórat patrem suum jucundábitur in fíliis et in die oratiónis suæ exaudiétur.
7 Qui honórat patrem suum vita vivet longióre, et qui obédit patri refrigerábit matrem.
8 Qui timet Dóminum honórat paréntes, et quasi dóminis sérviet his qui se genuérunt.

R. Magna enim sunt judícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua:
* Magnificásti pópulum tuum et honorásti.
V. Transtulísti illos per Mare Rubrum et transvexísti eos per aquam nímiam.
R. Magnificásti pópulum tuum et honorásti.


Lectio 3
Sir 3:9-13.
9 In ópere, et sermóne, et omni patiéntia, honóra patrem tuum,
10 Ut supervéniat tibi benedíctio ab eo, et benedíctio illíus in novíssimo máneat.
11 Benedíctio patris firmat domos filiórum, maledíctio autem matris eradícat fundaménta.
12 Ne gloriéris in contumélia patris tui, non enim est tibi glória ejus confúsio.
13 Glória enim hóminis ex honóre patris sui, et dédecus fílii pater sine honóre.

R. Quæ sunt in corde hóminum, óculi tui vident, Dómine, et in libro tuo ómnia scribéntur: * Homo videt in fácie, Deus autem in corde.
V. Omnia enim corda scrutátur, et univérsas méntium cogitatiónes intéllegit.
R. Homo videt in fácie, Deus autem in corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Homo videt in fácie, Deus autem in corde.


Lectio 4
Augustinus, Tagaste in Africa honestis parentibus natus, ac puer docilitate ingenii æquales longe superans, brevi omnibus doctrina antecelluit. Adolescens, dum esset Carthagine, in Manichæorum hæresim incidit. Postea Romam profectus, inde Mediolanum missus ut rhetoricam doceret, cum ibi frequens Ambrósii episcopi esset auditor, ejus opera incensus studio catholicæ fidei, annos natus triginta tres ab ipso baptizatur. Reversus in Africam, cum religione vitæ sanctimoniam conjungens, a Valerio notæ sanctitatis episcopo Hipponensi presbyter factus est. Quo tempore familiam instituit religiosorum, quibuscum victu communi eodemque cultu utens, eos ad apostolicæ vitæ doctrinæque disciplinam diligentissime erudiebat. Sed cum vigeret Manichæorum hæresis, vehementius in illam invehi cœpit, Fortunatumque hæresiarcham confutavit.

R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.


Lectio 5
Hac Augustíni pietate commotus Valerius, eum adjutorem adhibuit episcopalis officii. Nihil illo fuit humilius, nihil continentius. Lectus ac vestitus moderatus, vulgaris mensa, quam semper sacra vel lectione vel disputatione condiebat. Tanta benignitate fuit in pauperes, ut, cum non esset alia facultas, sacra vasa frangeret ad eorum inopiam sustentandam. Feminarum, et in eis sororis, et fratris filiæ, contubernium familiaritatemque vitavit: quippe qui diceret, etsi propinquæ mulieres suspectæ non essent, tamen quæ ad eas ventitarent, posse suspicionem efficere. Nullum finem fecit prædicandi Dei verbum, nisi gravi morbo oppressus. Hæreticos perpetuo insectatus et coram et scriptis, ac nullo loco passus consistere, Africam a Manichæorum, Donatistarum, Pelagianorum, aliorumque præterea hæreticorum errore magna ex parte liberavit.

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea: * Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.


Lectio 6
Tam multa pie, subtiliter et copiose scripsit, ut christianam doctrinam maxime illustrarit. Quem in primis secuti sunt, qui postea theologicam disciplinam via et ratione tradiderunt. Wandalis Africam bello vastantibus, et Hipponem tertium jam mensem obsidentibus, in febrim incidit. Itaque cum discessum e vita sibi instare intelligeret, Psalmos David qui ad pœnitentiam pertinent, in conspectu positos profusis lacrimis legebat. Solebat autem dicere neminem, etsi nullius sceleris sibi conscius esset, committere debere, ut sine pænitentia migraret e vita. Ergo sensibus integris, in oratione defixus, astantibus fratribus, quos ad caritatem, pietatem, virtutesque omnes erat adhortatus, migravit in cælum. Vixit annos septuaginta sex, in episcopatu ad triginta sex. Cujus corpus primum in Sardiniam delatum, deínde a Luitprando, Longobardorum rege, magno pretio redemptum, Ticinum translatum est, ibique honorifice conditum.

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est: * Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.


Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Et réliqua.

Homilía sancti Hilárii Epíscopi.
Comm. in Matthæum, cap. 4, n. 10.
Vos estis sal terræ: Quod si sal infatuátum fúerit, ad níhilum valet id quod saliétur. Sal, ut árbitror, terræ nullum est. Quómodo ergo Apóstolos sal terræ nuncupávit? Sed propríetas est quærénda dictórum, quam et Apostolórum offícium, et ipsíus salis natúra monstrábit. Sal est in se uno cóntinens aquæ et ignis eleméntum, et hoc ex duóbus est unum.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.


Lectio 8
Hic ígitur in omnem usum humáni géneris efféctus, incorruptiónem corpóribus, quibus fúerit aspérsus, impértit, et ad omnem sensum cónditi sapóris aptíssimus est. Apóstoli autem sunt rerum cæléstium prædicatóres, et æternitátis velut satóres, immortalitátem ómnibus corpóribus, quibus eórum sermo aspérsus fúerit, conferéntes. Mérito ígitur sal terræ nuncupáti sunt, per doctrínæ virtútem saliéndi modo æternitáti córpora reservántes.

R. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus, * Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.


Lectio 9
Sed natúra salis semper éadem est, nec immutári umquam potest. Verum quia conversióni homo súbjacet, et solus beátus, qui usque ad finem in ómnibus Dei opéribus permánserit: ídeo eos sal terræ nuncupátos monet in tráditæ sibi potestátis virtúte persístere, ne infatuáti nihil sáliant, et ipsi, sensu accépti sapóris amísso, vivificáre corrúpta non possint, et projécti de Ecclésiæ promptuáriis, cum his quos salíerint, pédibus incedéntium proterántur.

Te Deum





Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges, intercedénte beáto Augustíno Confessóre tuo atque Pontífice, consuétae misericórdiæ tríbue benígnus efféctum. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui beátum Hermétem Mártyrem tuum virtúte constántiæ in passióne roborásti: ex ejus nobis imitatióne tríbue; pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.

2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad tábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delibor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In relíquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 88, 21. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. Allelúja.





✠  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram  homínibus, ut videant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putare, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Credo. The use of the Credo for feasts of the Doctores Ecclesiae was suppressed by Ioannes XXIII and, unsurprisingly in view of his wider program, not restored by Paulus VI (or his successors: such a simple act, to accomplish this). 

Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur.





Secreta. Sancti Augustíni Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Secreta. Sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus in tuorum commemoratióne Sanctórum: da, quǽsumus; ut, quod illis contulit glóriam, nobis prosit ad salútem. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salutem: beátus Augustínus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.

Postcommunio. Repleti, Dómine, benedictióne cœlésti, quǽsumus cleméntiam tuam: ut, intercedénte beáto Herméte Mártyre tuo, quæ humíliter gérimus, salúbriter sentiámus. Per Dóminum.

The Vespers hymn for the feast in the proper of the Augustinians.

Magne Pater Augustine,
preces nostras suscipe.
et per eas Conditori
nos unire sátage,
atque rege gregem tuum
summum decus Proesulum.

Amatorem paupertatis
te collaudant páuperes:
assertorem veritatis
amant veri judices:
frangis nobis favos mellis,
de scripturis disserens.

Quae obscura prius erant,
nobis plana faciens;
tu de verbis Salvatoris
dulcem panem cónficis,
et propinas potum vitae
de psalmorum néctare.

Tu de vita monachorum
sanctam scribis regulam,
quam qui amant, et sequuntur,
viam tenent regiam,
atque tuo sancto ductu
redeunt ad patriam.

Regi regum salus, vita,
Decus et imperium,
Trinitati laus et honor
sit per omne saeculum,
quae concives nos adscribat
supernorum civium.
Amen.



LDVM


























Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux,Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments