Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.
Today is Saturday in the 13th week post Pentecosten, the 3rd of August; it is the feast of the Apostle Saint Bartholomew whose Mass is Mihi autem nimis honorati sunt.
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovisti sessiónem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovisti sessiónem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 12, 27-31.
Fratres: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophetas, tertio doctores, deinde virtútes, exinde grátias curationum, opitulatiónes, gubernatiónes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curationum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charismata melióra.
Graduale. Ps. 44, 17 et 18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 6, 12-19.
In illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis (quos et Apóstolos nominávit): Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomǽum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphǽi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.
Credo.
Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta. Beáti Apóstoli tui Bartholomǽi sollémnia recensentes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
As is usual in these cases, I don't know the reasons why the score doesn't match the (1923) text but I presume that a more authentic reading of the manuscript history gives the score-and-text without the Dicit Dominus-- it was sung at Le Barroux.
Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël, dicit Dóminus.
Postcommunio. Sumptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment