Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.
Deus, qui beátum Petrum Apostolum, a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde. Per Dóminum.
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apostoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Today is Thursday in the 10th week post Pentecosten, and it is the feast of the Holy Macchabees, Martyrs, and (in the Kalendarium Generale until Pius XII's re-arrangements) the feast of Saint Peter in Chains (which is the patronal title of the Cathedral in my native diocese, Cincinnati).
I was reading the 2nd Book of Maccabees earlier, before chapter 7 where the martyrdom of the seven Maccabees and their mother is recounted, and thought of the contemporary wasteland that is Holy Church. From chapter 2.
13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenæ conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus: 14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci.
Mons Knox translated the text:
13 Mischief in the bud, think you, when such alien Gentile ways came in? Nay, here was flower and fruit of it; and all through the unexampled villainy of one man, this Jason, that high priest was none, but rather an arch-traitor. 14 Why, the priests themselves had no more stomach for serving the altar; temple scorned, and sacrifice unheeded, off they went to the wrestling-ground, there to enter their names and win unhallowed prizes, soon as ever the first quoit was thrown!
At Saint-Eugène today, Pater Thomas SJ celebrated Holy Mass, the Mass Clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos of the Holy Maccabees, with commemoration of the feast of the Holy Apostle (and the traditional commemoration following of the Holy Apostle, if you can enjoy my little joke i.e. of Saint Paul).
Introitus. Ps. 33, 18. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. Glória Patri.
Oratio. Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 11, 33-39.
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt impetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipientes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentári sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crimina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdant autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem mittere in gehennam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
The Mass of the Holy Apostle Saint Peter in Chains, Nunc scio vere.
Introitus. Act. 12, 11. Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. Ps. 138, 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V. Glória Patri.
Allelúja, allelúja. V. Solve, jubénte Deo, terrárum, Petre, caténas: qui facis, ut páteant cœléstia regna beátis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philippi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta. Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte beáto Petro Apostolo tuo, vivíficet nos semper et múniat. Per Dóminum.
Secreta. Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Postcommunio. Córporis sacri et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúndem Dóminum.
Postcommunio. Percéptis, Dómine, sacra mentis, beáto Paulo Apostolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucundum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crimina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdant autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem mittere in gehennam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Secreta. Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Martyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et præsídium nobis crescat et gáudium. Per Dóminum.
Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. Per Dóminum.
~+~+~+~
The Mass of the Holy Apostle Saint Peter in Chains, Nunc scio vere.
Introitus. Act. 12, 11. Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. Ps. 138, 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátum Petrum Apostolum, a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apostoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 12, 1-11.
In diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occidit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem, quia pláceret Judǽis, appósuit, ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce, Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat, quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 12, 1-11.
In diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occidit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem, quia pláceret Judǽis, appósuit, ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce, Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat, quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. V. Solve, jubénte Deo, terrárum, Petre, caténas: qui facis, ut páteant cœléstia regna beátis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philippi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta. Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte beáto Petro Apostolo tuo, vivíficet nos semper et múniat. Per Dóminum.
Secreta. Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Postcommunio. Córporis sacri et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúndem Dóminum.
Postcommunio. Percéptis, Dómine, sacra mentis, beáto Paulo Apostolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment