Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt?


Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Joánnis Abbatis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut nos sanctorum Martyrum tuórum Nabóris et Felícis natalítia celebránda non desérunt; ita júgiter suffrágiis comitántur. Per Dominum.


 



Today is Friday in the 7th week post Pentecosten and the feast of Abbot Saint John Gualbert, who founded the Order of Vallombrosa, a reform in the Benedictine family, and also the feast of the Martyrs Saint Nabor and Felix (which latter is commemorated). The Mass is Os iusti meditabitur.

At Saint-Eugène, M le Curé celebrated Holy Mass; Os iusti meditabitur... with commemoration of the Holy Martyrs. 
 
Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Joánnis Abbatis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

The commemoration was not made at Le Barroux. 

Oratio. Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut nos sanctorum Martyrum tuórum Nabóris et Felícis natalítia celebránda non desérunt; ita júgiter suffrágiis comitántur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 45, 1-6.
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timore inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et ostendit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et  elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 43-48.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis, quia dictum est: Diliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius tácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cœléstis perféctus est.

Offertorium. Ps. 20, 3 et 4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.





Secreta. Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus  Joánnes Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Secreta. Múnera plebis tuæ, quǽsumus, Dómine, sanctorum  Mártyrum tuórum Nabóris et Felícis fiant grata suffrágiis: et, quorum triúmphis tuo nómini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et méritis. Per Dóminum.

Dr DiPippo posted an essay about Saints Nabor and Felix today at New Liturgical Movement noting, inter alia, the "very beautiful proper preface". Am not quite sure how the Ambrosian Rite praefationes segue into the Sanctus. 

Vere dignum et iustum est... Per Christum Dominum nostrum. Qui suorum fidelium corda ignifero amore ita succendit, ut mundi caducam contemnant gloriam, et per tormenta consortium adeant civium supernorum. Ob hoc et doctissimi milites Christi Nabor et Felix, a summis terrarum digressi finibus, huic terrae se exules tradiderunt, ne cruento Caesaris subjacérent imperio. Et ut ad aulam Regis aetherei pergerent, sub chlamyde terrenae militiae latére diutius voluerunt, praestolantes desuper vocationem Imperii. Acceptoque constanter Spei clypeo, sumpta Fidei lorica et galea, securi incedunt in hostis aciem. Vincunt poenarum tormenta saevissima, carcerem, et verbera, equuleum, ignem, et ungulas: stridoribus catenarum colla subjiciunt, trahuntur a noxiis manibus vinculati. Ad ultimum mucrone sanguine fuso, triumphali gloria decorati, ad cives superos cum palma victoriae pervenerunt. Per eundem Christum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Joánnes Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

Postcommunio. Natalítiis Sanctórum tuórum, quǽsumus, Dómine: ut, sacraménti múnere vegetáti, bonis, quibus per tuam grátiam nunc fovémur, perfruámur ætérnis. Per Dóminum.



LDVM




Comments