Et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas...

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti; quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Deus, qui beáto Irenǽo Mártyri tuo atque Pontifici tribuísti, ut et veritate doctrínæ expugnáret hǽreses, et pacem Ecclésiæ felíciter confirmáret: da, quǽsumus, plebi tuæ in sancta religióne constántiam; et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum.






Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.






Today is Friday in the 5th week post Pentecosten, the feast of Saint Irenaeus, Bishop, Martyr and Doctor of the Church, and the Vigil of the feast of the Apostles Peter and Paul. The Mass celebrated at Le Barroux will be (presuming I've read the ordo correctly) the Vigil Mass Dicit Dominus Petro (as it is given in the 1923 Missale Romanum).

At Saint-Eugène, M le Curé is celebrating the Mass Dicit Dominus Petro of the Vigil of the Holy Apostles; am not sure why he is saying the Gloria. The Introibo.fr site, which I believe takes care e.g. to distinguish the 1954 from the 1960 rites, continues to specify that the Gloria is not said in this Mass; I can imagine that Fr Durodié perhaps had Saint Irenaeus (of Lyons) in the back of his mind. 

Introitus. Joann. 21, 18-19. Dicit Dóminus Petro: Cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis: hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum. Ps. 18, 1. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti; quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 3, 1-10.
In diébus illis: Petrus et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur: quem ponébant cotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum. Is cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. Et apprehénsa manu ejus déxtera, allevávit eum, et protínus consolidátæ sunt bases ejus et plantæ. Et exsíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum, ámbulans et exsíliens et laudans Deum. Et vidit omnis populus eum ambulántem et laudántem Deum. Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupore et écstasi in eo, quod contígerat illi.

Graduale. Ps. 18, 5 et 2. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum. V. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.





 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 21, 15-10.
In illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Dómine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Etiam, Dómine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio, Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Amen, amen, dico tibi: cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis. Hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum.

Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.





Secreta. Munus pópuli tui, quǽsumus, Dómine, apostolica  intercessióne sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Secreta. Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstravit, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Joann. 21, 15 et 17. Simon Joánnis, díligis me plus his? Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, Dómine, quia amo te.





Postcommunio. Quos cœlésti, Dómine, álii ménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.

Postcommunio. Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.


~+~+~+~



The Mass of the Holy Doctor, Lex veritatis fuit in ore eius.

As is usually the case, I have no idea whence the divergence between the text in the Missale and the text in the score at Gregobase. 

Introitus. Malach. 2, 6. Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte. Ps. 77, 1. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui beáto Irenǽo Mártyri tuo atque Pontifici tribuísti, ut et veritate doctrínæ expugnáret hǽreses, et pacem Ecclésiæ felíciter confirmáret: da, quǽsumus, plebi tuæ in sancta religióne constántiam; et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.

2. Tim. 3, 14-17; 4, 1-5.
Caríssime: Permane in iis, quæ didicísti et crédita sunt tibi: sciens, a quo didíceris; et quia ab infántia sacras; lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fidem, quæ est in Christo Jesu. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in justítia: ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie.

Graduale. Ps. 121, 8. Propter fratres meos et próximos meos loquébar pacem de te. V. Ps. 36, 37. Custódi innocéntiam et vide æquitátem: quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.





Allelúja, allelúja. V. Eccli. 6, 35. In multitúdine presbyterorum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre. Allelúja.





 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 28-33.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est. Qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.

It is a sure sign that the Mass part is of, ah, infrequent use when at Gregobase it can be found in the index by the first word only, Doctrinam in this case. 

Offertorium. Eccli. 24, 44. Doctrínam quasi ante lucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum.





Secreta. Deus, qui credéntes in te pópulos nullis sinis concuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátæ tibi plebis suscípere; ut pax, a tua pietáte concéssa, christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros. Per Dóminum.

Secreta. Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstravit, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Eccli. 24, 47. Vidéte, quóniam non soli mihi laboravi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.





Postcommunio. Deus, auctor pacis et amátor, quem nosse vívere, cui servíre regnáre est: prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos; ut, qui in defensióne tua confídimus, beáti Irenǽi Mártyris tui atque Pontíficis intercessióne, nullius hostilitátis arma timeámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.




LDVM
















Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Feria VIa in Hebdomada Va post Pentecosten

Comments