Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est....

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Deus, qui, ad christiánam páuperum eruditiónem et ad juvéntam in via veritátis firmándam, sanctum Joánnem Baptístam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclésia famíliam collegísti: concéde propítius; ut ejus intercessióne et exémplo, stúdio glóriæ tuæ in animárum salúte fervéntes, ejus in cœlis corónæ partícipes fíeri valeámus. Per Dóminum.






Today is Wednesday infra Octavam Ascensionis and the feast of the Confessor Saint Jean-Baptiste de la Salle, whose Mass Os iusti meditabitur is infra. At Le Barroux, the votive Mass of the Guardian Angels was sung, that is Benedicite Dominum omnes Angeli.

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Allelúja, allelúja. V. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.





Allelúja. V. Matth. 28, 2. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Dan. 3, 58.
Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctorum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eorum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.


~+~+~+~



The Mass of the Holy Confessor Saint Jean-Baptiste de la Salle. M l'Abbé Grodziski celebrated this Mass at Saint-Eugène today.

Introitus Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui, ad christiánam páuperum eruditiónem et ad juvéntam in via veritátis firmándam, sanctum Joánnem Baptístam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclésia famíliam collegísti: concéde propítius; ut ejus intercessióne et exémplo, stúdio glóriæ tuæ in animárum salúte fervéntes, ejus in cœlis corónæ partícipes fíeri valeámus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.

Beátus vir, qui inventus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecunia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum?fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgressus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemosynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Allelúja, allelúja. V. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentationem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ.





Allelúja. V. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 1-5.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicumque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.

Offertorium. Ps. 88, 25. Veritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus, allelúja.





Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuorum  commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 24, 46-47.
Beatus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuat eum, allelúja.





Postcommunio. Refécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percepimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.



LDVM












Comments