Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cœlo dabit spíritum bonum peténtibus se?
Deus, qui cónspicis, quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.
Today is the feast of the Apostle and Evangelist Saint John ante Portam Latinam; the Mass is Protexisti me Deus. It is also the first day of the Litaniae minores, the Lesser Litanies. At Le Barroux, the Mass in Rogationibus, Exaudivit in templo sancto suo, will be sung and I guess this will probably be the case also at Saint-Eugène. The feast of the Holy Evangelist ante Portam Latinam was suppressed in the unpleasant re-arrangements of Ioannes XXIII, so far as I can tell. But am having to do errands.
Introitus. Ps. 63, 3. Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui cónspicis, quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 5, 1-5.
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agentes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem improperio nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Allelúja. V. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 20-28.
In illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zehedǽi cum filiis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.

Credo.
Offertorium. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio. Refécti, Dómine, pane cælésti: ad vitam, quaesumus, nutriámur ætérnam. Per Dóminum.

~+~+~+~
At Le Barroux, the Mass in Rogationibus.
Of course, the Rogations begin with the antiphon Exsurge Domine adiuva nos which fact I had forgotten, tsk, and hearing it caused a few moments of consternation as I figured out what was going on, pft. The Litanies will now be sung in the Procession and when they and it are finished then the Mass proper will be begun. Introibo.fr provides all the texts.
At Saint-Eugène, I suspect that they have to schedule (or perhaps buy?) the time at YouTube since, as the Introit antiphon was repeated (after the Procession, about an hour into the live-stream), the 'farewell' screen appeared. Tsk.
Introitus. Ps. 17, 7. Exaudívit de templo sancto suo vocem meam, allelúja: et clamor meus in conspectu ejus, introívit in aures ejus, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2-3. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus. ℣. Glória Patri.
Kyrie.
Kyrie.
In hac Missa non dicitur Glória in excélsis, neque Credo.
Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 5, 16-20.
Caríssimi: Confitémini altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem, ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit, ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orávit: et cœlum dedit plúviam et terra dedit fructum suum. Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte et convérterit quis eum: scire debet, quóniam, qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ suæ, salvábit ánimam ejus a morte, et opériet multitúdinem peccatórum.
Allelúja. ℣. Ps. 117, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 5-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quis vestrum habébit amícum, et íbit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum: et ille deíntus respóndens, dicat: Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli, non possum súrgere et dare tibi. Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget et dabit illi, quotquot habet necessários. Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim, qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperietur. Quis autem ex vobis patrem pétii panem, numquid lápidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Aut si petíerit ovum: numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cœlo dabit spíritum bonum peténtibus se?
Offertorium. Ps. 108, 30-31. Confitébor Dómino nimis in ore meo: et in médio multórum laudábo eum, qui ástitit a dextris páuperis: ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam, allelúja.
Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostrae pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíli ent. Per Dóminum.
Præfatio Paschalis.
Communio. Luc. 11, 9-10. Petite, et accipiétis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis: omnis enim qui pétii, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur, allelúja.
Postcommunio. Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.

LDVM
Comments
Post a Comment