Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit et crédidit: nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere...


Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui festa  paschália venerándo égimus, per hæc contíngere ad gaudia ætérna mereámur. Per Dóminum.







Today is Saturday in Albis, the Saturday infra Octavam Paschae. The Mass is Eduxit Dominus populum suum. Since I slept through the 0030 Mass at Saint-Eugène, will run the video-recording later on; the livret for Holy Mass there is here.  

I put the Martyrology, or some part of it (ten or so of the saints' eulogies is what my patience with the copying and pasting usually goes to), on X each day; while I've known today would come I hadn't bothered myself to think when: of course there is no Martyrology from last year to copy from since it is omitted during the Triduum Sacrum. Am having to consult the Latin, Spanish and French texts directly (rather than my compilation of them here) and, frankly, what had become my more or less efficient method of doing this has of course vanished from my mind since the last time I had to do it. Eh. Have put it off until after I've had today's Masses. 

M l'Abbé Gubitoso celebrated Holy Mass at Saint-Eugène earlier this morning. Dr Ratovondrahety and the two surviving cantores returned today (as well as the Schola in altum, I mean). 


Statio ad S. Joannem in Laterano


Introitus. Ps. 104, 43. Eduxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja: et eléctos suos in lætítia, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

I neglected yesterday to note that Fr Durodié commemorated the First Friday (and today Fr Gubitoso is commemorating the First Saturday). Have wondered how appropriate this is in the Paschal Octave; I presume of course that the clerics at Saint-E. always act in accordance with the rubrics but.... I reckon that if any innovation is licit this would be it, commemorating Our Lord's Most Sacred Heart and Our Lady's Immaculate Heart. I wouldn't, myself, but, eh. Next month. 

Oratio.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui festa paschália venerándo égimus, per hæc contíngere ad gaudia ætérna mereámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 2, 1-10.

Caríssimi: Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: si tamen gustástis, quóniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundátur. Vobis igitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regale sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus, qui de ténebris vos vocavit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

¶ Ab hac die usque ad Sabbatum Quatuor Temporum Pentecostes inclusive, in omnibus Missis, non dicitur Graduale, sed quatuor Allelúja cum duobus Versibus, ordine infrascripto....

Allelúja, allelúja. V. Ps. 117, 24. Hæc dies, quam fecit Dominus: exsultémus et lætémur in ea.





Allelúja, V. Ps. 112. 1. Laudáte, pueri, Dóminum, laudáte nomen Dómini.





The final appearance of the Victimae paschali laudes this season received a salute from Dr Ratovondrahety.

Sequentia.


Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus. 
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére.
Amen. Allelúja.

 


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 1-9.
In illo témpore: Una sábbati, Maria Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto. Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum. Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, et sudárium, quod fúerat super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit et crédidit: nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere.

Credo.


Offertorium. Ps. 117, 26-27.
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis, allelúja, allelúja.





Secreta. Concéde, quǽsumus, Dómine, semper nos per hæc mystéria paschália gratulári: ut contínua nostræ reparatiónis operátio perpétuæ nobis fiat causa lætítiæ. Per Dóminum.

Præfatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschæ.


Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriae tuæ cánimus, sine fine dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Gal. 3, 27. Omnes, qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúja.





Postcommunio. Redemptiónis nostræ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine: ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera profíciat. Per Dóminum.


LDVM






Comments