Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris...


Quasi modo géniti infántes, allelúja: rationábiles, sine dolo lac concupíscite, allelúja, allelúja, allelúja.





Today is Tuesday in Hebdomada Ia post Octavam Paschae. At Le Barroux, the monks will sing the Mass Benedicite Dominum omnes Angeli eius, the votive Mass of the Holy Guardian Angels. At Saint-Eugène we shall see.... 

Unfortunately I have to go to the pharmacy this morning so it will be close to 1000 if not a few minutes later when I return-- if I miss the Introit at Saint-E. the chances of accurately identifying which Mass is being said there are, ahem, signficantly reduced. On the other hand, YouTube is displaying their 'Saint Messe en semaine' link, with the Introibo.fr ordo indicating that today's Mass is likely Quasi modo geniti infantes alleluia of Sunday. 

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

At Le Barroux, this was the first Alleluia sung, not In conspectu Angelorum as in the 1923 Missale Romanum. Benedicite Domino is the proper Alleluia for the feast itself in the Graduale triplex.

Allelúja, allelúja. V. Ps. 102, 21. 
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.






Allelúja. V. Matth. 28, 2. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! 
Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Neither score at Gregobase, from the Vatican or the Solesmes Graduale, includes the seasonal Alleluia. Hmm. 

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21.
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. (T.P. Alleluia.)





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Dan. 3, 58.
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.


~+~+~+~


At Saint-Eugène, the Mass of Sunday was celebrated, Quasi modo geniti infantes alleluia. The chant scores will wait until I hear that in fact Quasi modo was said.

Have just returned from errands, as M le Curé said the Communion antiphon. He did say Quasi modo geniti infantes alleluia; I will probably skip adding the scores.

Introitus. 1. Petri 2, 2. Quasi modo géniti infántes, allelúja: rationabiles, sine dolo lac concu píscite, allelúja, allelúja allelúja. Ps. 80, 2. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Præsta, quǽsumus, omnípo tens Deus: ut, qui paschália festa perégimus, hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Joannis Apóstoli.
1. Joann. 5, 4-10.

Caríssimi: Omne, quod na tum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quóniam Jesus est Fílius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur, quóniam Christus est véritas. Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spíri tus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimó nium dant in terra: Spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est: quóniam hoc est te stimónium Dei, quod majus est: quóniam testificátus est de Fílio suo. Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium Dei in se.

Allelúja, allelúja. V. Matth. 28, 7. In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus, præcédam vos in Galilǽam.

Allelúja. V. Joann. 20, 26. Post dies octo, jánuis clausis, stetit Jesus in médio discipulórum suórum, et dixit: Pax vobis. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 19-31.

In illo témpore: Cum sero es set die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiseritis peccáta, remittúntur eis; et quorum re tinuéritis, reténta sunt. Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixér unt ergo ei alii discípuli: Vídi mus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus ejus f ixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavór um, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et credidérunt. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Hæc autem scripta sunt, ut credátis, quia Jesus est Christus, Fílius Dei: et ut credéntes vitam habeátis in nómine ejus.

Offertorium. Matth. 28, 2, 5 et 6. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et dixit muliéribus: Quem quǽritis, surréxit, sicut dixit, allelúja.

Secreta. Suscipe múnera, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ: et, cui causam tanti gáudii præstitísti, perpétuæ fructum concéde lætítiæ. Per Dóminum.

Præfatio Paschalis [certainly, but I believe the rest, here, doesn't apply after the conclusion of the Octave] in qua dicitur: In hoc potíssimum gloriosius prædicáre.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Joann. 20, 27.
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúja, allelúja.

Postcommunio. Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.



LDVM









Comments