Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio...

Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.






Today is the 4th Sunday post Pascha and the Mass is Cantate Domino canticum novum alleluia. The Liturgia page is here; the livret for Holy Mass is here and that for Vespers is here

At Saint-Eugène, the entry of the clergy was accompanied by Cantate Domino canticum novum, a cantique composed by Henri de Villiers 'on a Renaissance theme'.

Introitus. Ps. 97, 1 et 2. Cantáte Dómino cánticum novum, alleluia: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid, 1. Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 1, 17-21.

Caríssimi: Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram. Ira enim viri justítiam Dei non operátur. Propter quod abjiciéntes omnem immundítiam et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 117, 16. Déxtera Dómini fecit virtutem:  déxtera Dómini exaltávit me.





That is from the 1950 Dominican Gradual; the Roman versions at Gregobase seem to have been 'corrected' (I don't really know) to Dextera Dei....






Allelúja. ℣. Rom. 6, 9. Christus resúrgens ex mórtuis jam non  móritur: mors illi ultra non dominábitur. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 16, 5-14.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vado ad eum, qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? Sed quia hæc locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum. Sed ego veritátem dico vobis: expédit vobis, ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. Et cum vénerit ille. árguet mundum de peccáto et de justítia et de judício. De peccáto quidem, quia non credidérunt in me: de justítia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me: de judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. Adhuc multa hábeo vobis dícere: sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem. Non enim loquétur a semetípso: sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit: quia de meo accípiet et annuntiábit vobis.

Credo.

At Saint-Eugène, at the incensing at the Offertory, Nimrod (from Variations on an Original Theme op 36 i.e. 'Enigma Variations') of Sir Edward Elgar, transcribed for violin (or, perhaps, violins-- I couldn't tell, tsk) and organ by Vianney Meignié. This was lovely, although to begin with someone made a false step. 

Offertorium. Ps. 65, 1-2 et 16.
Jubiláte Deo, univérsa terra, psalmum dícite nómini ejus: veníte et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúja.





Secreta. Deus, qui nos, per hujus sacrificii veneránda commércia, uníus summæ divinitátis partícipes effecísti: præsta, quǽsumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.

Præfatio Paschalis, in qua dicitur In hoc potíssimum gloriósius prædicáre.

Sanctus, Benedictus, Agnue Dei.

At Saint-Eugène, at the Communion Ave Verum op 2 (from 1887) of Edward Elgar was sung-- beautiful indeed. 

Ave, verum
Corpus, natum
Ex María Vírgine,
Vere passum,
Immolátum
In cruce pro hómine.
Cujus latus perforátum
Unda fluxit cum sánguine;
 
Esto nobus prægustátum
Mortis in exámine.
O dulcis!
O pie!
O Jesu, Fili Maríæ!

Communio. Joann. 16, 8.
Cum vénerit Paráclitus Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto et de justítia et de judício, allelúja, allelúja.

This is from the 1950 Dominican Gradual.




The Roman versions all seem to have 'corrected' the first word to Dum venerit.







Postcommunio. Adésto nobis, Dómine, Deus noster: ut per hæc, quæ fidéliter súmpsimus, et purgémur a vítiis et a perículis ómnibus eruámur. Per Dóminum.



LDVM






Comments