Recordáti sunt vero discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me...

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, observatiónes 
sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus et mente. Per Dóminum.




Today is Monday infra Hebdomadam quartam in Quadragesima; the Mass is Deus in nomine tuo salvum me fac. It is raining, and I'm going out in an hour or so for the periodic bus trip to the University's library (every three? four weeks? I don't know) and, afterward, I must stop at the silly pharmacy. At least my morning isn't being forcibly re-arranged, as it were, because of the pharmacy's late opening hour. Could have done this yesterday-- in spite of not wanting to do business on Sundays-- but for the fact that they open their windows even later in what I reckon is Commerce's token acknowledgement of the dies Dominica.

M l'Abbé Gubitoso is celebrating Holy Mass today at Saint-Eugène.

I borrowed Charles Burnett's edition of three opuscula of Adelard of Bath (including his De avibus tractatus-- have secretly wanted to keep a hawk for decades, ha) and then, to begin anyway, Thomas Forrest Kelly's Chant and its origins


Statio ad Ss. Quatuor Coronatos


Introitus. Ps. 53, 3-4. Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me: Deus, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei. Ps. ibid., 5. Quóniam aliéni insurrexérunt in me: et fortes quæsiérunt ánimam meam. ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, observationes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus et mente. Per Dóminum.

Léctio libri Regum.
3 Reg. 3, 16-28.

In diébus illis: Venérunt duæ mulíeres meretríces ad regem Salomónem, steterúntque coram eo, quarum una ait: Obsecro, mi dómine: ego et múlier hæc habitabámus in domo una, et péperi apud eam in cubículo. Tértia autem die postquam ego péperi, péperit et hæc: et erámus simul, nullúsque álius nobíscum in domo, exceptis  nobis duábus. Mórtuus est autem fílius mulíeris hujus nocte: dórmiens quippe oppréssit eum. Et consúrgens intempéstæ noctis siléntio, tulit fílium meum de látere meo ancíllæ tuæ dormientis, et collocávit in sinu suo: suum autem fílium, qui erat mórtuus, pósuit in sinu meo. Cumque surrexíssem mane, ut darem lac fílio meo, appáruit mórtuus: quem diligéntius íntuens clara luce, deprehéndi non esse meum, quem genúeram. Respondítque áltera mulier Non est ita, ut dicis, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. E contrário illa dicébat: Mentiris: fílius quippe meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Atque in hunc modum contendébant coram rege. Tunc rex ait: Haec dicit Fílius meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Et ista respóndit: Non, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. Dixit ergo rex: Affért mihi gládium. Cumque attulíssent gládium coram rege: Divídite, inquit, infántem vivum in duas partes, et dat dimídiam partem uni, et dimídiam partem alteri. Dixit autem múlier, cujus fílius erat vivus, ad regem (commóta sunt quippe víscera ejus super fílio suo): Obsecro, dómine, date illi infántem virum, et nolíte interfícere dum. E contrário illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed diridátur. Respóndit rex et ait: Date huic infántem vivum, et non occidátur: hæc est enim mater ejus. Audívit itaque omnis Israel judícium, quod judicásset rex, et timuérunt regem, vidéntes sapiéntiam Dei esse in eo ad faciéndum judícium.

Graduale. Ps. 30, 3. Esto mihi in Deum protectórem et in locum refúgii, ut salvum me fácias, ℣. Ps. 70, 1. Deus, in te sperávi: Dómine, non confúndar in ætérnum.





Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. Hic genuflectitur. ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 2, 13-25.

In illo témpore: Prope erat Pascha Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam: et invénit in templo vendéntes boves et oves et colúmbas, et nummulários sedéntes. Et cum fecísset quasi flagéllum de funículis, omnes ejécit de templo, oves quoque et boves, et nummulariórum effúdit æs et mensas subvértit. Et his, qui colúmbas vendébant, dixit: Auférte ista hinc, et nolíte fácere domum Patris mei domum negotiationis. Recordáti sunt vero discipuli ejus, quia  scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me. Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Quod signum osténdis nobis, quia hæc facis? Respóndit Jesus et dixit eis: Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. Dixérunt ergo Judǽi: Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu in tribus diébus excitábis illud? Ille autem dicébat de templo córporis sui. Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli ejus, quia hoc dicébat, et credidérunt Scriptúrae, et sermóni, quem dixit Jesus. Cum autem esset Jerosólymis in Pascha in die festo, multi credidérunt in nómine ejus, vidéntes signa ejus, quæ faciébat. Ipse autem Jesus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimónium perhibéret de hómine: ipse enim sciébat, quid esset in hómine.

Offertorium. Ps. 99, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in lætítia: intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: quia Dóminus ipse est Deus.





Secreta. Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper et múniat. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 18, 13 et 14.
Ab occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo.





Postcommunio. Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Deprecatiónem nostram, quǽsumus. Dómine, benígnus exáudi: et, quibus supplicándi præstas afféctum, tríbue defensiónis auxílium. Per Dóminum.



LDVM








Comments