Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud...

Quǽsumus, omnípotens Deus, vota humílium réspice: atque, ad defensiónem nostram, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.






Today is the 3rd Sunday in Lent and the Mass is Oculi mei semper ad Dominum. The page at the Schola Sainte-Cécile's website Liturgia is here; the libellus for Holy Mass is here and that for Vespers here.


Statio ad S. Laurentium extra muros


Introitus. Ps. 24, 15-16. Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego. Ps. ibid., 1-2. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam, ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Quǽsumus, omnípotens Deus, vota humílium réspice: atque, ad defensiónem nostram, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 5, 1 9.

Fratres: Estote imitatores Dei, sicut fílii caríssimi: et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblatiónem, et hostiam Deo in odorem suavitátis. Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut  decet sanctos: aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiárum actio. Hoc enim scitóte intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. Nemo vos sedúcat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidéntiæ. Nolíte ergo effici participes eórum. Erátis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: fructus enim lucis est in omni bonitate et justítia et veritate.

I was happy to note that the Graduale in the Pauline Rite, discussed in today's email from Neumz, is the same as in the Traditional Rite (not that one could know this based on what was sung this morning at the parish); their commentator used the version found in the Graduale Novum, however. My project for later on is listening to recordings of both versions; am prepared to bet a two dollar bill that between the nuns' singing at Neumz and what are presumably male voice recordings from YouTube, and my imperfect ear, I won't hear a difference. 

Graduale. Ps. 9, 20 et 4. Exsúrge, Dómine, non præváleat homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo. ℣. In converténdo inimícum meum retrórsum, infirmabúntur, et períbunt a facie tua.










Tractus. Ps. 122, 1-3. Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cœlis. ℣. Ecce, sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum. ℣. Et sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri, . Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 14-28.

In illo témpore: Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub, príncipe dæmoniórum, éjicit dæmónia. Et alii tentántes, signum de caelo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ejus? quia dícitis, in Beélzebub me ejícere dæmónia. Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia: fílii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens, dicit: Revértar in domum meam, unde exivi. Et cum vénerit, invénit eam scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem alios spíritus secum nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Factum est
autem, cum hæc díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.

Credo.

Offertorium. Ps. 18, 9, 10, 11 et 12.
Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judícia ejus dulci ora super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.








Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

At Saint-Eugène, three of the Tenebrae responsoria of the Conventual Franciscan Giovanni Baptista Martini (1706-1784) were sung at the Communion: Ecce vidimus eum, Eram quasi agnus, and Seniores populi consilium.

... Among Martini's pupils: the Belgian André Ernest Modeste Grétry, the Bohemian Josef Mysliveček, the Ukrainian Maksym Berezovsky, his fellow Conventual Franciscan friar, Stanislao Mattei, who succeeded him as conductor of the girls choir, as well as the young Wolfgang Amadeus Mozart, Johann Christian Bach and the famous Italian cellist Giovanni Battista Cirri...

... At the beginning and end of each chapter [of Martini's History of Music] occur puzzle-canons, wherein the primary part or parts alone are given, and the reader has to discover the canon that fixes the period and the interval at which the response is to enter. Some of these are exceedingly difficult, but all were solved by Luigi Cherubini.


Communio. Ps. 83, 4-5.
Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus: beáti, qui hábitant in domo tua, in sǽculum sǽculi laudábunt te.











Postcommunio. A cunctis nos, quǽsumus, Dómine, reátibus et perículis propitiátus absólve: quos tanti mystérii tríbuis esse partícipes. Per Dóminum.



LDVM












Jean de Bournonville, Marc Antoine Ingegneri, Henri de Villiers, Gaston Roussel

Comments