Transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix...

Deus, qui cónspicis omni nos virtúte destítui: interius exteriúsque custódi; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dominum.




 

Today is the Second Sunday in Lent. The Mass is Reminiscere miserationem tuarum Domine. The page at the website Liturgia of the Schola Sainte-Cécile is here; the libellum for Holy Mass is here, and for Vespers here. Why it doesn't occur to me to provide the link to the Mass at Le Barroux... well, it is because they don't keep video-recordings of their Masses at the YouTube site, which is here, so, e.g., if one looks for Reminiscere tomorrow it won't be there. It is best to go to the Abbey's own site, here, and click through (although their Offices aren't archived there, either). 

M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass at Saint-Eugène today.


Statio ad S. Mariam in Domnica


Introitus. Ps. 24, 6, 3 et 22. Reminíscere miseratiónum tuarum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris. Ps. ibid., 1-2. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio. Deus, qui cónspicis omni nos virtúte destítui: interius exteriúsque custódi; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dominum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
1 Thess. 4, 1-7.

Fratres: Rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu: ut, quemádmodum accepístis a nobis, quómodo opórteat vos ambuláre et placére Deo, sic et ambulétis, ut abundétis magis. Scitis enim, quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctifícatióne et honóre; non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: et ne quis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 24,17-18. Tribulatiónes cordis mei dilatátæ sunt: de necessitátibus meis éripe me, Dómine, ℣. Vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.





Tractus. Ps. 105, 1-1. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. ℣. Quis loquétur poténtias Dómini: audítas fáciet omnes laudes ejus? ℣. Beáti, qui custódiunt judícium et fáciunt justítiam in omni témpore. ℣. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 17, 1-9.

In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et  descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Credo.

Offertorium. Ps. 118,47 et 48.
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.





Secreta. Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, intende placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 5, 2-4.
Intéllege clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus: quóniam ad te orabo,  Dómine.





Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut quos tuis réficis sacraméntis, tibi etiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.



LDVM






Comments