Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dóminum.
M le Curé celebrated Holy Mass at Saint-Eugène today.
Kyrie.
Oratio. Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dóminum.
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 55, 6-11.
In diébus illis: Locútus est Isaías Prophéta, dicens: Quaerite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitationes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et et panem comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud: ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine, ℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 21, 10-17.
In illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus Prophéta a Názareth Galilǽæ. Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo: et sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília, quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, et dixérunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit.
Offertorium. Ps. 30, 15-16. In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Secreta. Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 4, 2. Cum invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ: in tribulatióne dilatásti me: miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum.
I realised that I have three or four days' worth of Oxycodone left over from the gallstone surgery: I never used any then but it does say something about how much I whine at toothache that I thought of the narcotic. Was able, however, to make an appointment to see the dentist for tomorrow afternoon. Eh. Will stick to the ibuprofen but it's good to have the other, just in case.
Statio ad S. Anastasiam
Introitus. Ps. 89, 1 et 2. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo et in sǽculum tu es. Ps. ibid., 2. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. ℣. Glória Patri.
Kyrie.
Oratio. Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dóminum.
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 55, 6-11.
In diébus illis: Locútus est Isaías Prophéta, dicens: Quaerite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitationes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et et panem comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud: ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine, ℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 21, 10-17.
In illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus Prophéta a Názareth Galilǽæ. Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo: et sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília, quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, et dixérunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit.
Offertorium. Ps. 30, 15-16. In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Secreta. Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 4, 2. Cum invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ: in tribulatióne dilatásti me: miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment