Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos...





Today is the feast of the Confessor Saint Paul the first Hermit with the commemoration of Saint Maurus, the disciple of Saint Benedict who, in obedience to the Saint's command, walked across the water to rescue poor drowning brother Placidus.

Sancti Pauli, primi Eremitae, Confessoris, qui quarto Idus Januarii inter beatorum agmina translatus fuit.

In territorio Andegavensi beati Mauri Abbatis, qui fuit discipulus sancti Benedicti; et, hujus disciplinis usque ab infantia eruditus, quantum in eis profecerit, inter alia quae apud eum positus gessit (res nova et post Petrum fere inusitata), pedibus super aquas incedens patefecit. In Gallias inde ab ipso Benedicto directus, ibi, constructo celebri monasterio, cui quadraginta annis praefuit, miraculorum gloria clarus, in pace quievit.


At Barroux, the Requiem was sung (the lessons were those of the third Mass of the All Souls commemoration in the Missale Romanum). At Saint-Eugène, I'm going to suppose that the Mass Iustus ut palma of the Holy Confessor will be celebrated. We shall see. My recollection is that the Benedictines celebrate a single feast of Saints Maurus and Placidus these days; whether this is done at Barroux I don't know, and I don't remember the date. 

I will put the parts of the Requiem Mass here. 
























 










And then the Libera me, Domine (which, at Barroux, is sung at the conclusion of the Requiem Masses).  It wasn't this morning; I suppose I had in mind the Masses of All Souls, in the Benedictine and Roman commemorations, eh. 







~+~+~+~



At Saint-Eugène, Father Gubitoso is celebrating Holy Mass, the Iustus ut palma with commemoration of Saint Maurus.

Introitus. Ps. 91, 13-14. Iustus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nos beáti Pauli Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Mauri Abbatis.

Oratio.
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Mauri Abbatis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Philipp. 3, 7-12.

Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam
perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. ℣. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.

In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus ei prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.





Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuorum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Pro S. Mauro.

Secreta.
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Maurus Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 63, 11.
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde.





Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percepimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum. 

Pro S. Mauro.

Postcommunio.
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Maurus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.



LDVM






Comments