Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti...

Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória misericórditer liberémur.





Today is Septuagesima Sunday, at both Barroux and at Saint-Eugène, the beginning of the season which prepares us poor sinners for the Lenten fast. The Pauline Rite abandoned it, of course, to its great and lasting shame: Paulus VI may enjoy the heavenly beatitude now, that is may well be what we call a Saint, but I myself have no doubt that he first experienced the fires of Purgatory. Pft, Hamlet indeed. The Book of Genesis was begun at Matins, and the Te Deum is replaced by a 9th responsorium. The Alleluia is suppressed from 1st Vespers last evening; the Tractus replaces the Alleluia at Mass. 

The page at the website of the Schola Sainte-Cécile is here; the livret for Holy Mass is here, and for Vespers is here.

The season begins at Saint-Eugène with an adaptation of the Trisagion from Tchaikovsky's op 41, the Byzantine Mass of Saint John Chrysostom. 

Introitus. Ps. 17, 5, 6 et 7. Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me: et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam. Ps. ibid., 2-3. Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. ℣. Glória Patri.





Non dicitur Glória in excélsis in Missis de Tempore ab hac Dominica usque ad Feriam IV Majoris Hebdomadæ inclusive, neque in Dominicis neque in Feriis.

Kyrie.

Oratio.
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória misericórditer liberémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor. 9, 24-27; 10, 1-5.

Fratres: Nescítis, quod ii, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet: et illi quidem, ut corruptíbilem corónam accípiant; nos autem incorrúptam. Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans: sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte, cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar. Nolo enim vos ignoráre, fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube et in mari: et omnes eándem escam spiritálem manducavérunt, et omnes eúndem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus): sed non in plúribus eórum  beneplácitum est Deo.

Graduale. Ps. 9, 10-11 et 19-20. Adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne: sperent in te, qui novérunt te: quóniam non derelínquis quæréntes te, Dómine, ℣. Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: patiéntia páuperum non períbit in ætérnum: exsúrge, Dómine, non præváleat homo.





Tractus. Ps. 129, 1-4. De profúndis clamávi ad te. Dómine: Dómine, exáudi vocem meam. ℣. Fiant aures tuæ intendéntes in oratiónem servi tui. ℣. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? ℣. Quia apud te propitiátio est, et propter legem tuam sustínui te, Dómine.





A Septuagesima usque ad Feriam III post Dominicam Quinquagesimæ inclusive, quando in Feriis resumitur Missa Dominicæ, non dicitur Tractus, sed tantum Graduale.  

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 1-16.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile est regnum cœlórum hómini patrifamílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam. Conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam. Et egréssus circa horam tértiam, vidit álios stantes in foro otiósos, et dixit illis: Ite et vos in víneam meam, et quod justum fúerit, dabo vobis. Illi autem abiérunt. Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit simíliter. Circa undécimam vero éxiit, et invénit álios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiósi? Dicunt ei: Quia nemo nos condúxit. Dicit illis: Ite et vos in víneam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo: Voca operários, et redde illis mercédem, incípiens a novíssimis usque ad primos. Cum veníssent ergo qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt síngulos denários. Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt, quod plus essent acceptúri: accepérunt autem et ipsi síngulos denários. Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamílias, dicéntes: Hi novíssimi una hora fecérunt et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi et æstus. At ille respóndens uni eórum, dixit: Amíce, non facio tibi injúriam: nonne ex denário convenísti mecum? Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.

Credo.

The responsorium Media vita in morte sumus, in the arrangement of Henry du Mont, was sung at Saint-E. during the incensing of the altar. Am not sure if it is at Matins now or not; I looked through all the responsoria of Septuagesima but stopped each Sunday after the 8th responsorium, forgetting about the seasonal 9th, and am too lazy to go back now to look at each of them. 

R/. Média vita in morte sumus: quem quærimus adjutórem, nisi tu Dómine? qui pro peccátis nostris juste irásceris:
* Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus et miséricors Salvátor, amáræ morti ne tradas nos.

The chant, as at Solesmes in 1957.




And another version.




Offertorium. Ps. 91, 2. 
Bonum est confitéri Dómino, et psallere  nómini tuo, Altíssime.





Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Præfatio de Sanctissima Trinitate.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 30, 17-18.
Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.





Postcommunio. 
Fidéles tui, Deus, per tua dona firméntur: ut eadem et percipiéndo requírant, et quæréndo sine fine percípiant. Per Dóminum.



LDVM










Comments