Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam...






Today is the feast of the Confessor Saint Raymund de Penafort in the arrangement of Ioannes XXIII but that of Saint Emerentiana Virgin and Martyr previously (and it is her Mass Me exspectaverunt peccatores that was sung at Barroux). 

Romae sanctae Emerentianae, Virginis et Martyris; quae adhuc catechumena, dum oraret ad sepulcrum sanctae Agnetis, cujus fuerat collactanea, a Gentilibus lapidata est.


It is also, in some places (including all the dioceses of France, if I've read Fr Maximilien-Marie du Sacré-Coeur's email rightly), the feast of Our Lady's Espousals which, if I recall correctly, may well be celebrated at Saint-Eugène; that Mass, Salve sancta Parens, I've put infra. I don't recollect a  commemoration of Saint Joseph, however, but the 1920 Missale includes it, so. Having 'remembered' this, ahem, it is just as likely that the Mass Os iusti of Saint Raymund will be said there.

I noticed at Eccles's page earlier that Father Hunwicke posted today about this business of the commemoration of Saint Joseph.

The fact is that it is also the feast of the great Bishop and Confessor Saint Ildefonsus of Toledo in Spain, defender of Our Lady's perpetual virginity and purity. Were I arranging the liturgical calendar, ahem, I would make it the feast of Our Lady's Espousals with a double commemoration, of Saint Ildefonsus and of Saint Emerentiana, moving Saint Raymond to... some more suitable date, ha. It is good that I am not pope; like Galadriel and Gandalf, had they come into possession of the Ring, I would begin well (Holy Week! the Octaves! a thorough cleansing of the Sacred College and of the offices at the Holy See!) but alas that is not how I would end.

Toleti, in Hispania, sancti Ildefonsi Episcopi, qui, ob singularem vitae integritatem, susceptamque fidei defensionem adversus haereticos, sanctissimae Dei Genitricis virginitatem impugnantes, ab eadem Virgine Maria donatus est candidissima veste ac demum, sanctitate celebris, in caelum vocatus.

M l'Abbé Grodziski is indeed saying the Mass Os iusti of the Holy Confessor. I would have wagered five bucks that I had heard the Mass Salve sancta Parens on this date of some previous year at Saint-Eugène, though.

Introitus. Ps. 118, 95-96. Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Emmerentiana Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 51, 13-17.

Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morre defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iniquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 45, 6 et 5. Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. ℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Allelúja, allelúja. ℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam me: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ
habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum coelorum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cœlórum sagénse, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos
autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exibunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44. 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.

Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beátæ Emmerentinae Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 118, 121, 122 et 128.
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui.

Postcommunio. Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Domine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Emmerentianae Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass Salve sancta Parens of the feast in Desponsatíone Beatae Maríæ Virginis cum S. Joseph.

Introitus. Sedulius. Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem: qui cœlum terrámque regit in sǽcula sæculórum. Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio. Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Desponsatiónis ejus votiva sollémnitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Joseph.

Oratio.
Sanctíssimæ Genetrícis tuæ Sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur: Qui vivis.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Prov. 8, 22-35.

Dóminus possedit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fécerat et flúmina et cárdines orbis terræ. Quando præparábat cœlos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: quando ǽthera firmábat sursum et librábat fontes aquárum: quando circúmdabat mari términum suum et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando apperidébat fundaménta terræ. Cum eo eram cuncta compónens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.

Graduale. Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris. ℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.

Allelúja, allelúja. ℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 1, 18-21.

Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Credo.

Offertorium.
Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.

Secreta. Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, natus de Vírgine, Matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Desponsatiónis ejus sollémniis, nostris nos piáculis exuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster: Qui tecum.

Pro S. Joseph.

Secreta.
Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitutis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genetrícis Fílii tui, Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam commemoratiónem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúndem Dóminum nostrum.

Præfatio de Beata Maria Virgine. Et te in Desponsatióne.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votiva sacra menta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remedia prǽbeant et ætérnæ. Per Dóminum.

Pro S. Joseph.

Postcommunio.
Adésto nobis, quǽsumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.



LDVM












Festo Sancti Raymundi de Penafort Confessoris, Domus, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments