Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus...




Today is the feast of Saint Timothy, Bishop and Martyr, the Apostle's disciple who received two Epistles from him that Holy Church added to the Canon of the Sacred Scriptures. The Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis, with a proper lesson from the Apostle's Epistle to the Holy Martyr; presumably, at both Barroux and Saint-Eugène. Was up late last night and so was late this morning with errands to do so am only now, post Tertiam, listening to the Barroux Mass; perhaps today will be the day I discover if they leave the video-recording online as late as 1000. Statuit ei Dominus is one of my favorite Masses.

M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass at Saint-Eugène today. 

Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Timothei Martyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
1. Tim. 6, 11-16.

Caríssime: Sectáre justítiam, pietátem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, in qua vocátus es, et conféssus bonam confessionem coram multis téstibus. Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Jesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem: ut serves mandátum sine mácula, irreprehensibile usque in advéntum Dómini nostri Jesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regum et Dóminus dominántium: qui solus habet immortalitátem, et lucem inhábitat inaccessíbilem: quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest: cui honor et impérium sempitérnum. Amen.

Graduale. Ps. 88, 21-23. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. ℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in aeternum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 14, 26-33.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex iturus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beáti Timothei Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 88, 36 et 37-38.
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cœlo fidélis.





Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus ex séquimur cultum, intercedente beáto Timothei Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.


Have gotten far enough along in Kenneth Levy's Gregorian Chant and the Carolingians to have had it sink into my head that one of his arguments is that notated chant, chant with neumes, existed even during the 700s, prior to what he calls 'Charlemagne's archetype', which he dates to "the late 700s". I must eventually buy a used copy of the book although for now I've been making photographs and sending those to Evernote. 


LDVM





Comments