Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed potius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam...
A wonderful post by Dr DiPippo today about the Holy Martyr (with an appearance by Father Hunwicke) at New Liturgical Movement.
M le Curé is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today.
Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos beáti Polycarpi Martyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
1. Joann. 3, 10-16.
Caríssimi: Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus justa. Nolíte mirári fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognovimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10. 26-32.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occultum, quod non sciétur. Quod dico vobis in tenebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed potius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Comments
Post a Comment