Tóllite iugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris...

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.


Oratio ad tollendum schisma







Today is Friday in the last week post Pentecosten, and the First Friday of the month: at Barroux the Mass Cogitationes Cordis eius, of the Most Sacred Heart of Our Lord, will be celebrated, and this probably also at Saint-Eugène. It is the ferial Office (12 Psalms and three lessons, no Te Deum); the lessons were from the Prophet Zacharias.

I was good and instead of ignoring the Agenda (the Office of the Dead) this morning I did say it, one nocturn of Matins and then Lauds; last night I passed on the Placebo, though (the clever people at Divinum Officium have been hard at work and the canonical Office, in the 1570 version anyway, is now linked to the appropriate Hours of the Agenda). Am not sure at what point one nocturn of Matins was specified in the rubrics instead of the entire Hour; at some time after 1570, I should guess. In any case, the point is I am only now (after Matins and Lauds, the morning walk, Prime, the shopping, a note to the Benedictus folks having realised earlier I don't have December's Benedictus, and Terce) getting to the place where I can be following the Mass at Barroux; it is almost 0900!


Lectio 1
Incipit Zacharías Prophéta
Zach 1:1-3.
1 In mense octávo, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens:
2 Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia;
3 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum, et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum.

R. Super muros tuos, Jerúsalem, constítui custódes;
* Tota die et nocte non tacébunt laudáre nomen Dómini.
V. Prædicábunt pópulis fortitúdinem meam, et annuntiábunt géntibus glóriam meam.
R. Tota die et nocte non tacébunt laudáre nomen Dómini.

Lectio 2
Zach 1:4-5.
4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres, dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis, et de cogitatiónibus vestris péssimis; et non audiérunt, neque attendérunt ad me, dicit Dóminus.
5 Patres vestri, ubi sunt? et prophétæ numquid in sempitérnum vivent?

R. Muro tuo inexpugnábili circumcínge nos, Dómine, et armis tuæ poténtiæ prótege nos semper:
* Líbera, Dómine, Deus Israël, clamántes ad te.
V. Erue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo.
R. Líbera, Dómine, Deus Israël, clamántes ad te.

Lectio 3
Zach 1:6.
6 Verúmtamen verba mea, et legítima mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non comprehendérunt patres vestros, et convérsi sunt, et dixérunt: Sicut cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis secúndum vias nostras, et secúndum adinventiónes nostras, fecit nobis?

R. Sustinúimus pacem, et non venit: quæsívimus bona, et ecce turbátio: cognóvimus, Dómine, peccáta nostra;
* Non in perpétuum obliviscáris nos.
V. Peccávimus, ímpie géssimus, iniquitátem fécimus, Dómine, in omnem justítiam tuam.
R. Non in perpétuum obliviscáris nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Non in perpétuum obliviscáris nos.


Am awaiting the video stream from Saint-E.; the celebrant-- M l'Abbé Grodziski-- is at the altar and the oratio ante missam continues to display on the screen, eh. Am still betting on Cogitationes Cordie eius but perhaps there will be a commemoration of Saint Airy, bishop of Verdun... as indeed there is. [but see infra at the Postcommunio]

Apud Virodunum, in Gallia, sancti Agerici Episcopi.

Introitus. Ps. 32, 11 et 19. 19:33. Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, iusti, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum nostrum.

Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Confessórem tuum atque Pontíficem Agerícum, ea caritáte replésti quæ non quærit quæ sua sunt : concéde, quǽsumus ; ut eius intercessióne a terrénis cupiditátibus expedíti, te solum Deum semper quærámus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8 19. 30:31.

Fratres : Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit : ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Iesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius. Huius rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris : in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum : scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. ℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.





Allelúia, allelúia. V/. Matth. 11, 29. 33:37. Tóllite iugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Ioánnem.
Ioann 19 ,31-37. 40:01.

In illo témpore : Iudǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites : et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit : et verum est testimónium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur : Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.

Offertorium. Ps. 68, 21. 43:20. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.




Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.

Secreta. Da nobis, Dómine, perféctæ caritátis sacrifícium, exémplo beáti Confessóris tui atque Pontíficis Ageríci, cum altáris sancti oblatióne coniúngere, et beneficéntiæ stúdio sempitérnam misericórdiam promeréri. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ioann. 19, 34. 1:09:29. Unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.





Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Iesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cæléstia: Qui vivis et regnas.

Ha; I suspected and was indeed fairly sure that I heard that Father G. was commemorating a different saint than Saint Agerius (Agericus, Airy) whose feast Introibo provides, particularly since he did go on about Saint Éloi in his homily. I will say that in the Martyrology Saint Airy and Saint Eligius (Éloi) are immediately adjacent to each other i.e. both their feasts are celebrated today. Am going to leave Saint Airy's orations here because I have no easy way of finding those for Saint Eligius to copy and also to... commemorate the confusion, ha. 

Noviomi [Noyon], in Belgio, sancti Eligii Episcopi, cujus vitam admirandam multiplex signorum numerus commendat.

Postcommunio. Tríbue nobis per hæc sancta, Dómine, illum pietátis et humílitátis afféctum, quem ex hoc divíno fonte hausit beátus Conféssor tuus atque Póntifex Agerícus : et ipsíus intercessióne ; grátiæ tuæ divítias in omnes qui te deprecántur, benígnus infúnde. Per Dóminum.


LDVM











Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Feria VIa infra Hebdomadam XXIVam et ultimam post Pentecosten, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments