Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte...

 



Today is the first of the three Ember Days in Advent; the Mass is Rorate caeli desuper. The Gospel is Missus est Angelus, preceded by two lessons from the Prophet Isaias, each of which is followed by a Graduale, the first Graduale being followed by a second oration or collect. The Alleluia is not sung: the Embertides are days of penitence and of fasting. I am late to this page this morning, and must proceed with Prime. 



Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-38
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Liber 2 in Lucam
Latent quidem divína mystéria, nec fácile, juxta prophéticum dictum, quisquam hóminum potest scire consílium Dei. Sed tamen ex céteris factis, atque præcéptis Dómini Salvatóris póssumus intellégere, et hoc propensióris fuísse consílii, quod ea potíssimum elécta est, ut Dóminum páreret, quæ erat desponsáta viro. Cur autem non ántequam desponsarétur, impléta est? Fortásse ne dicerétur quod concéperat ex adultério.

R. Clama in fortitúdine, qui annúntias pacem in Jerúsalem:
* Dic civitátibus Judæ, et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábimus, advéniet.
V. Supra montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion, exálta in fortitúdine vocem tuam.
R. Dic civitátibus Judæ, et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábimus, advéniet.

Lectio 2
Et ingréssus ad eam Angelus. Disce vírginem móribus, disce vírginem verecúndia, disce oráculo, disce mystério. Trepidáre vírginum est, et ad omnes viri affátus veréri. Discant mulíeres propósitum pudóris imitári. Sola in penetrálibus, quam nemo virórum víderit, solus Angelus repérerit: sola sine cómite, sola sine teste, ne quo degénere depravarétur affátu, ab Angelo salutátur.

R. Oriétur stella ex Jacob, et exsúrget homo de Israël, et confrínget omnes duces alienigenárum:
* Et erit omnis terra posséssio ejus.
V. Adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.
R. Et erit omnis terra posséssio ejus.

Lectio 3
Tanti namque mandáti mystérium non hóminis fuit, sed Angeli ore proméndum. Hódie primum audítur: Spíritus Sanctus supervéniet in te. Et audítur, et créditur. Dénique, Ecce, inquit, ancílla Dómini: contíngat mihi secúndum verbum tuum. Vide humilitátem, vide devotiónem. Ancíllam se dicit Dómini, quæ mater elígitur: nec repentíno exaltáta promísso est.


Te Deum...


Post Primam, iuxta traditionem Ordinis monastici, R. D. Abbas debet homiliam in Capitulo super Evangelium Missus est


This is certainly not the custom en chartreuse. At Barroux, after Prime the Lord Abbot gave a homily on the Missus est in the chapterhouse, according to the Order's tradition. If I were less disorganised, I might... ah, checking, it doesn't seem that the Abbot's sermon is recorded with Prime so no amount of planning will have enabled me to attempt to follow his French. Perhaps I will hunt out one or two of Saint Bernard's, later on.

The antiphon at Terce, Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.





M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today. And there are a sufficient number of members of the Schola on hand (for most of them a Wednesday evening after a normally onerous day of work, I expect) to sing the Mass well. 

Introitus. Is. 45, 8. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. Ps. 18, 2. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. ℣. Glória Patri.





Post Kýrie, eléison, immediate dicitur: Orémus. Flectámus genua. ℞. Leváte.

It will be noted that it is not the Sunday orations repeated in these Ember Day Masses.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis prǽmia largiátur. Per Dóminum.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 2. 2–5.

In diébus illis: Dixit Isaias Prophéta: Erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia 
de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium: nec exercebúntur ultra ad prǽlium. Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini, Dei nostri.

Graduale. Ps. 23, 7, 3 et 4. Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ, ℣. Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus Innocens mánibus et mundo corde.





Hic dicitur ℣. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua. Orémus.

Oratio.
 Festína, quǽsumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnæ virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt: Qui vivis et regnas.

Lectio Isaíæ Prophétæ.
Is. 7, 10–15.

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse
homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.

Graduale. Ps. 144, 18 et 21. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte. ℣. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam.
Luc. 1, 26–38.
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

At Barroux, incense was offered at the Offertory.

At Saint-E., a psalmellus from the Ambrosian Rite was sung during the incensing at the Offertory: a version of Rorate caeli desuper. A psalmellus is evidently equivalent of the Roman graduale; was lovely. Just yesterday I bought a recording of Ambrosian Advent chants (Lázsló Dobszay's Schola Hungarica; a reissue in 2014, I believe) and hoped to find this psalmellus there but while an ingressus (the Roman introitus) Rorate caeli desuper is recorded, this psalmellus isn't. 

Offertorium. Is. 35, 4. Confortámini, et jam nolite timére: ecce enim, Deus noster retríbuet judícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.





Secreta. Accépta tibi sint, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempiterna promíssa perdúcant. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

The Schola sang the Communio with its Psalm, Psalm 18.

Communio. Is. 7, 14. 
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.





Postcommunio. Salutáris tui, Dómine, munere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cujus lætámur gustu, renovémur efféctu. Per Dóminum.







LDVM



Comments